1.
Herodoti Halicarnassei historiae explicato haec est: ut neque ea quae gesta sunt, ex rebus humanis, oblitterentur ex aevo, neque ingentia et admiranda opera vel a Graecis edita vel a barbaris, gloria fraudentur, cum alia, tum vero qua de re isti inter se belligeraverunt. Persarum eximii memorant dissensionum autores extitisse Phoenices, qui a mari quod rubrum vocatur, in hoc nostrum proficiscentes, et hanc incolentes regionem quam nunc quoque incolunt, longinquis continuo navigationibus incubuerunt: faciendisque Aegyptiarum et Assyriarum mercium vecturis, cum in alias plagas, tum etiam Argos pervenerunt. Argos etenim ea tempestate omnibus civitatibus regionis quae nunc Graecia nominatur, antecellebat. Huc porro apulsos Phoenices mercimonia exposuisse: et quinto sextove quam apulissent die, cuncti fere divenditis, feminas ad mare venisse cum alias multas, tum vero regis filiam, cui nomen esset idem quod Graeci tradunt, Io, filiam Inachi. Dumque hae feminae puppi navis assistentes ea mercarentur quae cuiusque aviditas maxime ferebat, in eas Phoenices sese adhortatos impetum fecisse: et ipsarum plerisque aufugientibus, Io cum aliis aliquot raptam fuisse: eisque in navem impositis Phoenices in Aegyptum vela fecisse.
2.
Hunc itaque ad modum Io in Aegyptum pervenisse memorant Persae, non quemadmodum Graeci: et hoc iniuriarum principitum extitisse. Post haec Graecorum quosdam, quorum nomina non possunt dicere, Tyrum appulsos, filiam regis rapuisse Europam: (fuerunt autem isti Cretenses) illisque par pari repensum. Verum postea Graecos secundae iniuriae autoris extitisse. Longa enim nave in ora Colchidis et ad Phasim fluvium, quum cetera transegissent quorum gratia venerant, illinc rapuisse filiam regis Medeam. Ad quam reposcendam, poenasque de raptu petendas, quum rex Colchorum caduceatorem misissit, Graecos respondisse, ut illi de rapta Io Argiva poenas sibi non dedissent, ita ne se quidem illis daturos.
3.
Secunda dehinc aetate, ferunt, Alexandro Priami filio, quum issa audisset, cupidinem incessisse, uxoris sibi per rapinem e Graecia comparandae, certum habenti omnino se poenas non pensurum, quas nec illi pependisset. Ita quum is Helenam rapuisset, visum esse Graecis, primus missis illuc nunciis et Helenam repetere, et poenas de raptu petere. Illos vero tergiversantes mentione fecisse de raptu Medeae: et qui nec poenas dedissent, nec rapinam reposcentibus reddidissent, quomodo vellent ab aliis sibi dari.
4.
Hactenus igitur inter eos mutuis solis rapinis actum. Eorum autem quae deinceps extiterunt, Graecos praecipue autores extitisse, qui priores in Asiam quam ipsi in Europam copias ducere incepissent. Se quidem sentire iniuriorum virorum factum esse rapere feminas: amentium vero, raptis ulciscendis operam dare: prudentium autem, pro nulla habere raptarum pulchritudinem: quippe quae, nisi voluissent, haud dubie raptaenon fuissent. Eoque suarum feminarum ullam se habuisse rationem: Graecos autem Lacedaimoniae mulieris gratia ingentem comparasse classem, deinde in Asiam profectos, imperium Priami evertisse: atque ex eo tempore semper existimasse sibi hostes esse Graecos. Siquidem Asiam et barbaras gentes quae illam incolunt, putant Persae sibi necessitudine coniunctas, Europam vero et Graecos a se esse disiunctos.
5.
Hunc in modum Persae rem gestam esse memorant, et Illii excidium sibi discordiae cum Graecis extitisse principium comperiunt. Cum quibus non consentiunt de Io Phoenices, quam negant se in Aegyptum abduxisse raptu usos, sed eam apud Argos cum navclero navis ipsorum rem habuisse: et quum se gravidam esse comperisset, veritam parentes, sic voluntariam cum Phoenicibus navigasse, ne detegeretur. Et haec quidem Persae Phoenicesque referunt: ego vero, utrum sic gesta sint necne, non pluribus persequar. Ceterum quem ipse novi primum coepisse inferre Graecis iniuriam, hunc indicabo, longius oratione pergens, tam parvas urbes civitatesque commemorando quam magnas. Nam quae olim magnae erant earum permultae factae sunt parvae: rursus, quae mea memoria magnae fuerunt, prius fuerant parvae. Igitur quum sciam humanam felicitatem nequaquam in eodem tenore perstare, utrusque fortunae mentionem habebo.
6.
Croesus genere quidem fuit Lydus, patre autem Alyatte: earum vero nationum tyrannus quae intra Halym amnem sunt, qui a meridie Syros ac Paphlagones interfluens, contra ventum Aquilonem, in mare quod vocant Evxinum evoluitur. Hic Croesus, e barabaris quos cognitos habemus, primus Graecorum alios ad tributum pendendum adegit, alios sibi amicos conciliavit. Subegit quidem Iones, Aeoles et qui sunt in Asiae Dores: amicos autem sibi fecit Lacedaimonios, quum ante eius imperium universi Graeci liberi fuissent. Nam Cimmeriorum adversus Ioniam expeditio, vetustior illa quidem Croeso extitit, non tamen urbes expugnavit, sed per incursiones predas abegit.
7.
Ceterum principatus quum esset Heraclidarum, ad genus Croesi, qui vocabantur Mermnadae, sic pervenit: Candavles, is quem Graeci Myrsilum nominant, Sardium fuit tyrannus, ab Alcaeo Herculis filio oriundus. Siquidem Heraclidarum primus, Sardium rex extitit Argon, Nini filius, Beli nepos, Alcaei pronepos: novissimus, Candavles Myrsi filius: quum ante Argonem qui in ea regione regnaverant, fuissent oriundo a Lydo Atyis filio, a quo totus is populus cognominatus est Lydius, quum Maeon antea vocaretur. Ab his succedentes Heraclidae, imperium ex oraculo adepti sunt, Iardanae ancilla et Hercule geniti: idque per quingentos et quinque annos, dua et viginti virorum aetates, teneverunt, filius patri deinceps succedens, usque ad Candavlem Myrsi filium.
8.
Hic igitur Candavles uxorem adamabat, eamque prae amore arbitrabatur omnium feminarum esse pulcherrimam. Hoc ita esse sibi persuadens, apud Gygem, Dascyli filium, ex satellitibus suis (erat enim is maxime ipsi acceptus, eoque ministro in rebus magis arduis utebatur) speciem uxoris supra modum extollebat. Ad quem non multo interiecto tempore (necesse nanque erat ei male evenire) inquit his verbis, Gyges, neque enim videris mihi fidem habere referenti de coniugis specie: (quod magis incredulae sunt hominibus aures quam oculi) fac illam conspicias nudam. Hic autem vehementer exclamans, Quemnam, inquit, here sermonem profers haudquaquam sanum, qui me iubes inspicere heram meam nudam? Mulier exura tunica, et verecundiam pariter exuit. Iam olim hominibus sunt honesta excogitata, unde discere debemus: ex quibus hoc unum est, Quae sua sint, quemque inspicere debere. Ego vero tibi fidem habeo, illam esse feminarum omnium speciosissimam, teque oro ne me ores illicita.
9.
Atque haec dicendo Gyges repugnabat, pertimescens nequid sibi ex ea re mali contingeret. Cui vicissim ille his verbis, Fidens, inquit, esto Gyges: cave timeas aut me, tanquam hoc te sermone tentantem, aut uxorem meam, nequid tibi ex ea detrimenti creetur. Principio enim sic ego machinabor, ut illa ne deprehendere quidem possit se abs te fuisse inspectam. Te nanque secundum fores cubiculi in quo cubamus, quum apertae fuerint, collocabo. Ubi ergo fuero ingressus, aderit et uxor mea in cubiculum: iuxta cuius introitum sella posita est, super quam vestes illa, ut quamque exuet, reponet, sese per multum otium spectandam praebens: quae quum a sella cubitum perget, ostendens invicem terga, curae tibi sit deinceps ne te per fores abeuentem conspiciat.
10.
Gyges igitur, ubi effugere non potuit, fuit paratus: quem Candaules, posteaquam hora cubandi visa est adesse, in cubiculum duxit: statimque post et uxor adsuit. quam introeuntem ac vestimenta deponentem Gyges intuitus, ubi ubo aversa fuiot illa cubitum vadens, ipse e loco prorepens foras abiit: et inter exeundum a muliere conspectus est. Haec ut didicit a viro quid actum esset, neque prae pudore exclamavit, neque visa est percipisse, habens in animo Candaulem ulcici. Apud Lydos enim, et et fere apud ceteros quoque barbaros, magno probro est etiam virum conspici nudum.
11.
Ita tunc nihil aperiens mulier, silentium tenuit: mox autem ubi dies illuxit, quos domesticorum maxime sibi fideles intelligebat esse, quum praeparasset, Gygem accersit. Hic eam nihil suspicans scire eorumquae acta erant, accersitus venit: quippe qui antea solitus esset an reginam concedere, quoties ab ea vocaretur. Ut venit, ad eum his verbis mulier inquit, Nunc duabus tibi praesentibus viis, Gyges, offero electionem, in utram malis divertere. Aut enim me pariter ac regnum Lydorum habe, ubi Candaulem interfeceris, aut te ipsum continuo occumbere sic oportet: ne in omnibus Candauli obsequendo, posthac scias quae te scure non decet. sed aut illum qui ista consuluit, interire opus est: aut te, qui nudam me es conspicatus, et illicita fecisti. Ad haec verba primum obstucefactus, postea obsecrare illam ne se ad talem necessitatem adigeret alter utrum eligendi. Ubi non persuadet; sed utique propositam sibi necessitatem cernit aut interimendi herum, aut per alios pereundi, elegit ut ipse superesset: atque ita percontans illam, inquit, Quandoquidem me adigis invitum ad herum meum occidendum, age, audiant quo pacto illum adoriemur. Excipiens illa, Ex eo, inquit, loco adoriendus erit unde ille me nudam ostendit, in sopitum autem impetus dabitur.
12.
Posteaquam igitur insidias instruxerunt, et nox advenit, Gyges nihil cunctatus est: quippe cui nulla devitandi facultas esset, sed necesse aut perire, aut Candaulem perimere. mulierem in thalamum sequitur, quem illa, dato pugione, subter easdem fores occulit. unde postmodum iste procedens, quiscentem Candaulem obtruncat, uxoreque eius et regno potitus est. Cuius rei meminit et Archilochus Parius, qui per idem tempus fuit, in iambo trimetro.
13.
Obtinuit autem regnum Gyges et in eo fuit confirmatus ex Delphico oraculo. nam quum Lydi indigno animo ferrent Candaulis casum, atque in armis essent, convenit inter hos factionem Gygianam, ut, si oraculum respondisset hunc esse regem Lydorum, ipse regnaret: sin minus, principatum Heraclidis restitueret. Accepto igitur oraculo, Gyges ita regnavit. Sed demum Pythia loquuta, Heraclidarum ultionem in atnepotem Gygis esse venturam, quod carmen neque Lydi neque ipsorum reges ullius momenti fecerunt, priusquam exitu comprobatum est.
14.
Hunc in modum obtinuere tyrannidem Mermnadae, sublatis Heraclidis. Gyges, tyrannide occupata, Delphos donaria misit non pauca, ubi quae ex argento donata visuntur, eorum pleraque istius sunt. Et praeter argentum, immensam vim auri dedicavit: posuitque cum alia, tum vero (quod praecipua mentione dignium est) pateras aureas, numero sex, pondo triginta talentorum: quae in Chorinthiorum thesauro collocato sunt. licet is thesaurus (a vera loqui volumus) non Chorinthii populi sit, sed Cypseli Eerionis filii. Ita Gyges, barbarorum quos ipsi novimus primus, munera apud Delphos posuit, secundum Midam Gordii filium, Phrygiae regem. Nam et Midas obtulit regiem sellam, in qua sedens iura solitus dicere erat, rem spectaculo dignam: quod tribunal eodem quo Gyges obtulit loco, vocitatur a Delphis Gygadas, eius videlicet qui obtulit cognomine. Is igitur postquam imperio potitus est, arma intulit Mileto et Smyrnae, urbemque Colophonem vi cepit. Nec aliud ullum praeclarum facinus ab eo gestum est, quum duodequadraginta annos regnaverit. Et hunc quidem nos, his duntaxat de eo commemoratis, missum facimus.
15.
Ardyis autem eius filii faciemus mentionem, qui post Gygem regnavit. Hic Prienenses expugnavit, et Miletum invasit: quo Sardium tyrannidem obtinente, Cimmerii a Schytis Nomadibus eiecti e sedibus suis, in Asiam transierunt, Sardisque praeter arcem ceperunt. Quum autem undequinquaguínta regnasset annos, successit Sadyattes, Ardyis filius, regnavitque annis duedecim. Sadyattes succesit Alyattes, qui cum Cyaxare Deiocis nepote bellavit et Medis: Cimmeriosque exegit ex Asia, Smyrnam etiam a Colophone conditam cepit, et Clazomenas invasit. Unde non quemadmodum optabat discessit, sed vehementer eventu frustratus. Alia quoque opera, quum in imperio fuit, dignissima memoratu edidit, quae haec sunt.
17.
Bello quod gessit cum Miletiis, a patre traditum, haec ratione Miletum illuc transgressus obsidebat: Dum fruges in regione erant adultae, tunc exercitum immitebat, procedens in expeditionem ad cantum fistularum, fidiumque, ac tibiae tam muliebris quam virilis. Quumque in agrum Milesium pervenerat, non aedificia in agris erant, diruere, non incendere, non fores infringere, sed incolumes esse passim sinere: arboribus modo fructibusque; regionis pervastatis, rursus se recipiebat, ut et Milesii mare obtinebant, ut et Milesii habentes utopus non esset hosti illic considere. Aedificia autem idcirco Lydus non excidebat, ut et Milesii habentes unde procederent, humum sererent colerentque: et quum hoc illi fecissent ipse cum exercitu ingressus haberet aliquid quod popularetur.
18.
Haec faciens, undecim oppugnavit annis: per quos duo ingenti vulnera accepere Milesii: unum, in Limeneio (quod est ipsorum regionis) pugna commissa, alterum in campo Maeandri. Horum undecim annorum sex adhuc apud Lydos regnabat Sadyattes Ardyis filius, qui cum exercitu terram Milesiam tunc invaserat, et idem bellum conflaverat: quinque reliquis eius filius Alyattes, bellum quod a patre acceperat (ut a me superius commemoratum est) intentius administravit: in quo bello Milesios nulli ex Ioniis sublevaverunt, praeter Chios, qui soli fuere auxilio: redentes vicem quod alicuando Milesii Chiis bello quod cum Erytraeis gerebant, auxilia tulissent.
19.
Duodecimo autem anno incensis ab exercitu segetibus, hoc rei fieri contigit: Segetes ut erant incensae, valido vigente vento, celerrime pervaserunt Minervae templum, cognomine Assesie, quo incendio templum deflagravit. Neque ullius momenti ea res in praesentia habita est: sed quum post exercitus reditum Sardis Alyattes decubuisset, diuturniusque aegrotaret, Delphos misit ad deum de sua valetudine sciscitatum, sive alieno sive suopte consilio ad mittendum inductus. Nunciis autem, quum Dephos pervenissent, se reddituram responsum Pythia negavit, priusquam templum Minervae reparassent, quod in terra Milesiorum apud Assesum concremassent.
20.
Ita actum esse ego Dephis accepi: Sed Milesii his illa addunt, Periandrum, Cypseli filium, quum audisset oraculum Alyatti reddittum, misisse nuncium ad Trasybulum, tunc Milesiorum tyrannum (cuius in primis erat familiaris) admonitum ut aliquid prospiciendi sibi consuleret in praesens. Et Milesii quidem ita id gestum memorant.
21.
Alyattes autem, ibi haec ipsi nunciata sunt, confestim caduceatores Miletum mittit, ad ineundus cum Trasybulo et Milesiis pactiones tantisper dum templum aedificaretur. Dum caduceatur Miletum venit, Trasybulus (ut qui omnem sermonem plane persenserat, noratque quidnam Alyattes facere statuisset) huiuscemodi (-que-?) rem machinatur. Quod frumenti in urbe erat vel suum ipsium vel privatorum, id omne in forum congerit (?) praecipitque Milesiis ut quum ipse signum dedisset, cuncti potarent, et inter se comeslationibus (?) uterentur.
22.
Haec Trasybulus ea gratia fecit praecepitque, ut cadecuator Sardius cernens ingentem frumenti aceruum estusum (?), et homines oblectionibus vacantes, renunciaret Alyattae. Quod et contigit, nam ut illa conspexit caduceator, Trasybulus Lydi mandata exposuit, reversus est Sardis: et (ut ego audio) ob nihil inter eos pacificatum est. Sperans enim Alyattes vehementem penuriam rei frumentariae Mileti esse, et popupulum ad extremum usque malorum devenisse, reverso illinc caduceatore audiebat contraria atque ipse fuerat opinatus. Post haec inyter eos ita conventum est ut mutuo hospites essent ac socii: proque uno dua delubra apud Assesum aedificavit. Alyattes ipse ex morbo convaluit. Et quae ad bellum quidem Alyattis cum Milesiis atque Trasybulus pertinent, ita habuere.
23.
Periander autem Cypseli filius, fuit is qui Trasybulo indicavit oraculum, Corinthi tyrannus: cui maximum miraculum fuisse oblatum populares sui praedicant, et his Lesbii assentiuntur. Arionem Methymnaeum delphino insidentem ad Taenaron fuisse evectum, qui erat chitaroedorum sui saeculi nulli secundus: quique primus hominum quos novimus, et fecit et nominavit et docuit Corinthi dithyrambum.
24.
Hunc Arionem ferunt, quum permultum temporis trivisset apud Periandrum, concupisse in Italiam Siciliamque navigare: rursusque, parta ingenti pecunia, voluisse Corinthum reverti: et, quum profecturus Tarento esset, quia nullis magis quam Corinthiis fideret, navigium virorum Corinthiorum conduxisse. Quum igitur altum tenerent, istos Arioni insidiatos, ut eo deturbato, pecunia potirentur. Hoc illum intelligentem, oblata eis pecunia, mortem tantum fuisse deprecatum. Non persuadenti nautas iusisse ut aut sibi manus inferret, ut sepulturam in terra nancisceretur, aut illico in mare defiliret. Arionem ad hanc difficultatem redactum, obsecrasse ut quandoquidem ipsis ita placitum esset, paterentur se omni suo ornatu coopertum, stantemque super foros, cantare: et quum decantasset, pollicebatur se sibi manus illaturum. Istos igitur (invaserat enim eos libido audiendi praestantissimum inter homines modulatorum) e puppe in mediam navem concessisse. Illum, induto sibi omni ornatu, ac sumpta cithara stantem super foros, inchoasse carmen quod dicitur orthium: eoque decantato, sese, ut erat ornatus, in mare iecisse. Et hos quidem cursum tenuisse Corinthum: illum vero aiunt a delphino exceptum, Taenaron fuisse transuectum: et quum delphino descendisset, Corinthum eodem habitu perrexisse: et ubi pervenit, quicuid contigerat enarrasse. Periandrum autem, quia non crederet, tenuisse hominem curavisse ut nautas haberet. Eos accitos, ubi adfuerunt, percontatum siquid de Arione memorarent: et referentibus illum sospitem circa Italiam agere, fortunatumque Tarenti se reliquisse, Arionem apparuisse eodem quo defilisset habitu: istos terrefactos, nihil amplius habuisse quod convicti insicarientur. Haec Corinthii ac Lesbii aiunt: extatque apud Taenarum ingens Arionis ex aeve donarium, super delphinum sedens.
25.
Porro Alyattes Lydus, confectu com Milesiis bello, postea, quum septem et quinquaginta regnasset annos, vita excessit: qui secundus ex hac domo quum e morbo convaluisset, apud Delphos dedicavit grandem ex argento pateram: itemque alteram ex ferro parvulam, compactilem, spectatu dignam inter omnia quae sunt Delphis donaria: Glauco Chii, qui solus omnium compactionem ferri excogitavit.
26.
Defuncto Alyatte, successit in regno Croesus, annos natus quinque et triginta: qui primus Graecorum Ephesiis bellum intulit. Unde Ephesii ab eo obsessi, urbem Dianae donarunt, fune ex aede Dianae ad murum alligato. Est autem inter veteremm urbem quae tunc obsidebatur, et templum, septem stadiorum intervallum. Hos primos Croesus aggressus est, deinde vero carptim singulos Ionum Aeolumque, alias in alios caussas praerendens, ut in quosque maximas reperire poterat: in quosdam etiam frivola causatus.
27.
Postea vero quam Graecos in Asia subegit ad tributum pendendum, tunc conitiuit aedificatis navibus aggredi insulanos. Ad quas compingendas, quum omnia in expeditio essent, dicunt alii Biantem Prienaeum, alii Pittacum Mitylenaeum, quum se Sardis contulisset interrogatum a Croeso numquid apud Graeciam novi esset: respondisse quod illum a compingenda classe inhibuit. Inquit enim, Insulani, o rex, decem millia equorum coemerunt, habentes in animo adversus Sardis atque te exire in expeditionem. Et Croesum vera loqui ratum, dixisse, utinam dent dii hanc insulanis mentem Lydos invadendi cum equis. Atque hunc excipientem dixisse, Videris mihi, o rex, cupide vota facturus ut insulanos in continente adipiscaris equitantes (?) haud absurda spe. Verum quid aliud insulanos optare censes quam audierint constituisse te adversus se classem aedificare, ut nacti Lydos in mari intercipiant, teque pro his Graecis quos tu in continente tibi adiecisti, ulciscantur? Hoc sermone delectatum admodum Croesum, atque inductum (est enim visus ille perquam scire dixisse) ab aedificanda classe desistisse, atque ita cum Ionibus qui insulas incolerent, hospitium contraxisse.
28.
Interiecto autem tempore, subactis ferme omnibus qui intra Halym colunt. nam praeter Cilices ac Lycios ceteros omnes Croesus in suam potestatem redegit, qui sunt, Lydi, Phryges, Mysi, Mariandyni, Chalybes, Paphlagones, Thrakes, Tynique et Bithyni, Cares, Iones, Dores, Aeoles, Pamphylii.
29.
His inquam subactis, et potentia Lydorum per Croesum aucta, contulerunt se Sardis opibus florentes, tum ceteri omnes e Graecia sophistiae, qui ea tempestate erant, pro se quisque Solon, vir Atheniensis, qui quum leges iubentibus Athenientibus tulisset, decem annos per caussa contemplandi, navigando erat peregrinatus, ut ne quam legum quas condiderat abrogare cogeretur. Nam hoc Atheninenses ipsi facere nequibant, maximo iurciurando adacti ad eas decem per annos servandas ipsis Solon condidisset.
30.
Harum itaque legum ac contemplandi gratia Solon peregre profectus, in Aegyptum ad Amasim se contulit, et Sardis ad Croesum. Eo quum pervenisset, hospitaliter in regiam a Croeso exceptus est: tertioque aut quarto quam venerat die, iussu Croesi, ministri circumduxerunt hominem circa thesauros: omniaque quae illic inerant magna et beata, ostentarunt. Eum porro contemplatum cuncta, et ut sibi opportunum fuerat intuitum, talibus percontatus est Croesus, Hospes Atheniensis, quia multus ad nos rumor de te emanavit ob tuam sapientiam, tuamque discursationem, qui philosofando permulta videndi gratia es peregrinatus: ideo mihi nunc cupido incessit sciscitandi ex te ecquem vidisti omnium beatissimum. Sperans videlicet se inter homines beatissimum esse, ita sciscitabatur. Solon autem nihil admodum assentatus, sed ut res erat respondens, Ego vero (inquit) o rex, vidi beatissimum Tellum Atheniensem. Quod dictum admiratus Croesus, instat interrogare, Qua de re Tellum iudicas esse beatissimum? Quia, inquit, Tello republica bene instituta, filii fuerunt honesti et boni, eorumque singulis liberi, hique omnes superstites: et quum hoc vitae, quantum in nobis situm est, bene traduxisset, obitus splendissimus ei obtigit. Siquidem praelio quod Athenienses cum finitimis gessere apud Eleusinem, quum auxilio venisset, hostemque in fugam vertisset, pulcherrimam oppetiit mortem. Quem Athenienses, quo loco occubuerat, eo ipso publice humarunt, magnificeque honorarum.
31.
Tum vero multa de Tello ac beata Solone referente, extitatus Croesus, interrogat quemnam secundum ab illo vidisset: putans haud dubie secundas se partes esse laturum. Cleobin, inquit ille, et Bitonem: quippe his et genius Argivum erat, et victus supeditabat: adhaec corporis robur tantum ut et in certaminibus ambo pariter victores extiterint: et de his etiam ista memorentur: Quum dies festus Junonis apud Argivos esset, oporteretque omnino matrem horum ad templum ferri bobus iunctis, hique boves ex agro eis ad horam praesto non essent: tunc iuvenes exclusi tempore, iugum subeuntes, plaustrum pertraxerunt quo mater vehebatur, et quinque ac quadraginta per stadia trahentes ad templum pervenerunt. Quibus quum haec fecissent, et ab omni coetu conspecti fuissent, optimus optigit vitae exitus: et per haec deus iudicavit, Satius homini esse mori quam vivere. Nam quum circumstantes Argivi, laudibus tollerent, viri quidem, consilium filiorum: feminae vero, matrem eorum, quod talibus filiis praedita esset: mater gaudio perfusa cum liberorum facto tum fama, ante simulacrum stans, precata est eam ut Cleobi et Bitoni filiis suis daret id quod optimum esset homini contingere. Post hanc precationem, ubi sacrificarunt epulatique sunt, quiescentes in ipso delubro, non sunt amplius excitari, sed hoc vitae exitu perfuncti. Quorum effigies, tanquam virorum qui praestantissimi extitissent, Argivi factas, apud Delphos collocarunt.
32.
Et his quidem Solon secundas beatudinis partes attribuit. Croesus autem conturbatus inquit, Hospes Atheniensis, adeone a te deiicitur in nihilum nostra felicitas, ut ne privatis quidem viris nos aequiparandos ducas? Cui ille, Me Croese gnarum omne numen invidum esse et turbulentum, de rebus humanis interrogas? In diuturno enim tempore multa videntur quae nemo velit videre, et tolerantur multa quae nolit quisiam tolerare. Proponamus enim homini terminum vitae ad septuaginta annos, qui anni constant ex vigintiquinque millibus ac ducentis diebus, mense intercalari non posito. Quod si velis alternos istorum annorum addito mense prolixiores fieri, ut tempora opportune incidentia congruant, menses quidem intercalares per annos septuaginta, fient trigintaquinque, dis autem ex his mensibus mille quingenti. Horum dierum omnium, qui sunt in septuaginta annos, numero vigintisex milla ducenti quinquaginta, nullus prorsus qualem alius rem affert. Ita igitur, Croese, omnino calamitosus est homo. Ceterum tu quidem mihi videris et divitis valde pollere, et permultorum hominum rex esse: sed id de quo me interrogasti, nondum te esse dixero priusquam te bene vita defunctum esse audiero. Neque enim beatior est qui magnis opibus praeditus est, eo qui diurnum victum habet: nise eidem omnibus bonis praedito, fortuna concesserit bene vita defungi. Etenim complures homines sunt perquam locupleres, minime tamen beati: complures item mediocria habentes patrimonia, fortunati. Quorum is qui divitiis affluit, sed non beatus est, duabus tantummodo rebus antecellit fortunatum: at hic illum pluribus. Ille ad cupiditates implendas, et ad grandem quae incidat offensam superandam validior est, quod illorum inexpertus est: hic, etsi illo inferior est in his duobus quae bene illi a fortuna denegantur, tamen excellit quod illorum inexpertus est, quod malorum expers, quod bonorum liberorum parens, quod formosus est. Quod si praeter haec, diem quoque suum recte obierit, is est (quem quaeris) dignus qui vocetur beatus: prius tamen quam ab obitum pervenerit, nequaquam beatus appellandus, sed fortunatus. Sed haec omnia consequi hominem impossibile est: sicut nec una regio cuncta sibi ipsi suppedidat: sed aliud habens, alio indiget quae tamen habet plurima, ea est optima. quemadmodum etiam hominis corpus enim aliquod non est consummatum: quia aliud habet, et postea alio caret. Sed quisquis horum plurima constanter habuerit, et postea placido animo e vita excesserit, hic apud me nomine hoc, veluti rex, donari meretur. Omnia autem rei oportet inspicere exitum, quo sit evasura: quoniam multos deus, quibus fortunas suppeditaverat, radicitus evertit.
33.
Haec Solon, neque assentando Croeso, neque ullius eum momenti faciendo, loquutus dimitritur: saneque est visus esse indoctus, qui bonus praesentibus praetermissis, iuberet omnium rerum inspicere exitum.
34.
Post abitum Solonis ingens decorum indignation Croesum excepit, quod (ut coniiceret licet) se ipsum arbitraretur. Statim igitur ei quiescenti somnium oblatum est, veritatem indicans malorum quae circa filium erant eventura. Erant autem Croeso liberti duo: quorum alter qui mutus, inutilis erat: alter inter aequales in omnibus longe primus, nomine Atys. Hunc itaque Atym Croeso significat somnium, fore ut ferrea cuspis traiectum interimeret. Experrectus, et secum rem versans, somnio territus, accipit filio uxorem: et quum solitus esset praeesse copiis Lydorum, nusquam eum amplius ad tale munus dimittit: iacula et hastas, omniaque huiuscemodi quibus homines in bello utuntur, e porticibus amovens, in thalamos infert, nequid suspensim in filium decideret.
35.
Quem autem nuptias filii in manibus haberet, advenit Sardis quidam in calamitate positus, manibusque non puris, natione Phryx, regio ex genere. Hunc, quum ad aedes Croesi venisset, ex rituque domestico, ut sibi expiari liceret, orasset, Croesus expiavit. Modus autem expiando propemodum is est apud Lydos qui apud Graecos. Ubi vero legitima peregit Croesus, percontatus est unde ille, quisnam foret, inquiens, Homo, quis tu? Et quo Phrygiae loco profectus, domesticus mihi factus es? Et quem virum aut aut quam feminam intderemisti? Ad quen ille respondit, Midae, Gordio prognati, sum filius, nomine Adrastus: quia fratrem meum imprudes interemi, adsum eiectus a patre, et omnibus rebus exutus. Croesus autem invicem ad cum his verbis inquit, Ex viris nobis amicis oriundus est, et ad ad amicos venisti: hic in nostris aedibus tu manens, nullius rei indigebis. Istam porro calamitatem quamlevissime ferendo, plurimum lucrifacies. Atque ille quidem apud Croesum domicilium habuit.
36.
Verum per hoc idem tempus apud Olympum montem, aper eximiae magnitudinis extitit, qui ex hoc monte progressus, Mysorum opera pervastatat: quemque saepenumero Mysi aggressi, nihil admodum mali ei fecerant, sed ab eo acceperant. Ad extremum igitur missis ad Croesum nunciis ita dixere, Appartuit, o rex, apud nos maximus aper, qui agrestia corrumpit opera: quem studiosissime captantes, interimeretamen non valuimus. Nunc itaque te obsecramus ut nobiscum filium tuum ac delectos iuvenes canesque mittas, quo belluam e regione tollamus. Haec illis precantibus, Croesus somnia memoria repetens, ita respondit, Filii quidem mei nolite amplius facere mentionem: neque enim cum vobis dimitterem. Nam est novus maritus, et ista nunc sunt ei cordi. Lydorum tamen delectos et venatores omnes cθm canibus una mittam, mandaboque euntibua ut promptissime vobiscum bellua de regione summoveant. Haec Croesus respondit.
37.
Cuius verbis quum contenti non essent Mysii, intervenit Croesi filius, auditisque quae Mysii precarentur, et Croeso negante cum illis missurum se filium, haec inquit ad eum adolescens, Pater, quae nobis antehac aliquando honestissima ac magnificentissima erant, vel in bella vel in venationes eundo, specimen sui dare, horum utroque nunc exclusum me tenes, nulla in me animadversa neque ignavia neque socordia. Nunc ergo quibus me oculis conspici oportet euntem in forum, atque illinc redeuntem? Qualis civibus, qualis uxori recens nuptae videbor? Cui illa viro videbitur nuptae? Proinde me tu aut sinas venatum ire, aut mihi verbis persuadeas, potiora ista esse quae facis.
38.
Cui respondens Croesus, Filo, inquit, neque quod ignaviam, neque quod aliud iniucundum mihi animadverterim in te, haec facio: sed visum quod in somnis mihi oblatus est, dixit te brevis aevi futurum: quippe ferrea periturum cuspide. Cuius visi gratia et has maturavi nuptias, nec ad ea quae suscipiuntur, dimitto, observans siquo pacto queam te dum vivo, a clade subtrahere. Filius enim mihi unicus est. nanque alterum auribus captum pro nullo existimo.
39.
Ad quem vicissim adolescens, Pater, inquit, tibi equidem ignosco agenti circa me custodiam, qui talem videris visionem: verum tu illam probe percipis: quam (quoniam te latet) aequum est me tibi interpretari. Ais tibi somnem ostendisse, me ferrea periturum cuspide. At vero quaenam manus sunt, quaeve cuspis ferrea quam tu pertimeseas? Nam si denre dixisset aut aliquo huius simili periturum me, deberes facere quae facis: nunc autem dixit, cuspide.
40.
Quare quum non sit nobis pugna cum viris, ire me sinas. Et Croesus, Evincis me, inquit, fili ista loquens de somnio intelligendo: Quapropter, ut abs te victus, muto sententiam, et tibi veniam do eundi ad venationem.
41.
Haec loquutus Croesus, Adrastum Phrygem accersit, eique, adfuit, talia inquit, Ego te Adraste calamitate praeditum (non ingrato tibi haec exprobro) expiavi, et receptum domi habeo, omnem suppeditans sumptum: nunc ergo de me, qui prior de te bene meritus sum, debes invicem bene mereri. Custodem te opus est esse filii mei, venatum proficiscientis, nequi inter viam occulti graffatores in vestram perniciam prodeant. Ad haec, tua interest eo te ire ubi splendor ex rebus gestis paratur: quod tibi paternum est: et praetera tibi robur adest.
42.
Cui Adrastus, Ego, inquit, o rex, in istud certamen alioqui non pergerem: quem tali calamitate affectum, nefas est ad aeguales se conferre fortunatos, aut velle inter eos adesse. Et frequenter me ipsum continui: nunc tamen quoniam tibi hoc in animo est, cui gratificare debeo et gratiam referre pro beneficiis, istud execui paratus sum: filiumque tuum, quem me custodire iubes, expecta incolumem rediturum custodis caussa.
43.
Posteaquam his verbis Adrastus Croeso respondit, mox instructi viris delectis, iuvenibusque et canibus, discedunt. Qui ubi ad montem Olympeum pervenere, belluam indagant, et inventam circomfusi iaculis incessunt. Ibi hospes is quia caede fuerat ecpiatus, et vocabatur Adrastus, vibrato in aprum iaculo, non illum, sed frustato ictu filium Croesi adeptus est. Iste, cuspide ictus, vocem somni implevit. Quod factum quidam Croeso nunciaturus cucurrit, pervenient que Sardis, pugnam illi et filii necem indicavit.
44.
Croesus autem morte filii perturbatus, eo gravius eam ferebat quod is eum necasset quem expiasset a caede. Et pergrataviter cladem suam lamentans, Iovem expiatorem invocabat, testificans quae ab hospite passus esset. Invocabat etiam hospitalem et familiarem, hunc eundem nominans deum: hospitalem quidem, quod quum domum excepisset. Hospitem, percussorem filii sui imprudens aluisset: familiarem vero, quod quem pro illius custode misisset, eum comperisset maximum hostem.
45.
Secundum haec, Lydi adfuerunt qui mortuum adferebant: post ipsum interfector sequebatur. Stans autem hic ante cadaver, sese Croeso tradebat manus protendens, iubensque ut se super cadaver mactaret, referendo, tum priorem calamitatem suam, quoniam etiam expiatorem interemisset, sibi vivendum amplius non esse. Haec Croesus audiens, etsi in tanto domestico luctu positus, tamen Adrastum miseratus est, et ad eum inquit, Habeo abs te hospes omnem satisfactionem, quoniam, quoniam suum te ipsum morte condmnas. Neque vero tu huius mihi cladis autores, nisi quatenus id fecisti imprudens: sed deorum quispiam, iampridem ventura significavit. Croesus ergo filium pro dignitate sepelivit, Adrastus autem Midae filius, Gordii nepos is qui tum fratris tum expiatoris interfector extiterat, ubi silentium hominum fuit ad sepulchrum, ignoscentibus, ei hominibus ob quae ipse, gravisissime afflictabatur, sese super bustum transfodit.
46.
Porro Croesus, filio orbatus, ingenti in luctum duos annos egit. Quem luctum postea finibit Astyagis Cyaxaris filii dominatio a Cyro Camysis filio sublata, et res Persarum abgescentes: atque in solicitudinem venit, siqua ratione posset, potentiam Persicam, priusquam magna efficeretur, occupare. Sub hanc ergo cogitationem, statim tentare statuit vaticinia, quaeque apud Graecos quaeque in Africa essent, aliis alio dimissis, quibusdam Delphos, quibusdam Dodonam: nonulli etiam ad Amphiaraum ac Trophonium, et alii quidam ierunt ad Branchidas orae Milesiae. Atque haec sunt Graeca ad quae consulenda Croesus misit oracula. In Africa vero ad Ammonem alios responsa petituros dimisit. Omnes autem misit exploratum oracula quid sentirent: ut, si consentania in vero deprehenderentur ea, secundo per suos tentaret nunquid in Persas expeditionem moliretur.
47.
Mittens itaque ad oracula tentanda Lydos, haec dedit eis mandata, ut qua die proficiscerentur ex Sardibus, ab ea reliquum tempus supputantes, quotidie oraculis uterentur sciscitantes quidnam faceret Lydorum rex Croesus Halyatte filius: et quod singula oracula respondissent, id omne conscriptum ad se referrent. Quid porro cetera responderint oracula, a nemine commemoratur: apud Delphos autem, simulatque ingressi sunt Lydi domum, consulturi deum, et sciscitaturi quod sibi esset iniunctum, Pythia hexametro tenore haec inquit,
48.
His oraculis quae Pythia reddidit, conscriptis, Lydi digressi, Sardis rediere. Quumque alii quos circummiserat Croesus, afuissent, tunc singula resignans, quod scriptum esset inspexit: quorum quidem nullum probavit. Ubi autem illud Delphicum illud oraculum audivit, protinus veneratus est, et de excepit: existimans solum esse Delphicum illud oraculum: quippe quod comperisset quod ipse fecerat. Nam posteaquam ad petenda oracula nuntios dimiserat, statuto illo die observato, tale quiddam est machinat, commentando ea quae ad deprehendendum et explicandum per difficilia forent: testudinem pariter et agnum concisus in aheno coxit, operculo aheneo imposito.
49.
Atque ita e Delphis Croeso responsum est. Ex Amphiarai vaticinio quidnam responsum sit Lydis, quum in sacro illo rite sacrificassent, non queo dicere. Nam de eo nil fertur aliud quam quod et hoc Croesus verax vaticinium se nactum esse existimavit.
50.
Post haec autem ingentibus hostiis deum qui est apud Delphos exorandum statuit. Immolavit enim lecta pecora numero ter mille: praetera lectos aureos et argenteos, phialas aureas, et amictus purpureos, ac tunicas ingenti pyra extructa concremavit, sperans sese aliquanto magis his his rebus posse deum illum sibi adiungere, iussus etiam Lydis omnibus, ut sua ipsorum, quicquid tale haberet quisquem, immolaret. Quo ex sacrificio quum inmensa vis auri desfluxit, ex ea dimidiatos lateres conflavit, longiores quidem, sex palmorum, breviores autem, trium, crassitudine palmari, numero centum decem et septem: quorum quatuor erant auri excocti, singuli pondo duorum et dimidi talenti: ceteri vero auri albidi, pondo binum talentorum. Fecit quoque leonis effigiem ex auro excocto, decem talentorum pondo. qui leo dum templum Delphicum deflagravit, a semilateribus decidit: (super illos enim erat collocatus), et nunc in Corinthiorum repositus est, pondo sex talentorum atque dimidii, eliquatis tribus talentis ac dimidio.
51.
Haec Croesus ubi perfecit, Delphos misit, cunque eis haec alia, duas grandi forma pateras, auream, argenteamque: quarum aurea intrantibus templum ad dexteram posita erat, argenta ad sinistram. Quae et ipse , quum templum incensum est, amotae fuerunt, aureaque in Clazomeniorum thesauro posita, pondo talentorum octo et dimidi, praetera minarum duodecim: argenta ad suggrundam anguli templi, sexcentarum amphorarum capax: in quam miscebatur vinu, a Delp arbitrorhis theofaniae festo: opus (ut Delphi aiunt) Theodori Samii, ut et ego arbitrur. non enim nihi videtur opus vulgare. Misit praetera dolia argenta quatuor, quae en Corinthiorum thesauro sunt collocata. Donavit item aquiminaria duo, aureum argentemque: quorum in aureo inacriptum est, donarium esse Lacedaeminiorum: non recte, quoniam et hoc Croesi est. sed quidam Delphorum gratificari Lacedaemoniis volens: hoc inscripsit: cuius nomen ego cognitum habens, non tamen promam. Verum puer per cuius manus fluit aqua, Lacedaemoniorum est: sed eorum cum his aquiminare. Alia quoque cum his permulta Croesus dona misit non insignia: item fusilia ex argento orbiculata: nec non mulieris simulacrum tricubitale, quod Delphi narrant esse effigiem pistricis Croesi. Super hoc donavit uxoris suae monilia a collo pendentia, ac zonas, quae Delphos Croesus transmisit.
52.
Amphiarao insuper, cuius et virtutem audierat et cladem, donavit clypeum ex auro totum, totamque ex auri solido hastam, et xystum cum suis iaculis aureum. Quae ambo ad meam usque me memoriam apud Thebas reposita fuerunt in Ismenii Apollonis templo.
53.
Haec dona Lydis portaturis ad oracula Croesus iniunxit ut interrogarent an adversus Persas Croesus fumentet expeditionem, et aliquorum hominum auxilia adscisceret. Lydi ubi eo quo dimittebantur pervenerunt, donariis oblatis, oracula consuluerunt his verbis: Croesus, Lydorum aliarumque nationum rex, ista in hominibus sola esse vaticinia sentiens, idcirco qualia debita sunt dona dar, vosque percontatur an adversus Persas sit profecturus in expeditionem, et socialem aliquem exercitum sibi adiuncturus. Atque hi quidem haec interrogarunt. Oraculi autem utriusque in idem concurrebant sententiae, praedicentes Croeso fore it si arma Persis inferret, magnum imperium everteret. Consulebant etiam ut potetentissimos Graecorum ad comparandas sibi socios exquireret.
54.
His responsis relatis atque auditis, Croesus ita elatus animo est ut omnino conciperet spem se eversurum esse imperium Cyri: ac rursus mitteret Delphi ad Pythiam dona, in singulos viros, binos auri stateres. Ob quae munera Delphi vicissim Croeso Lydisque donarunt primas in consulendo oraculo partes, primumque in sedendo locum, et ius perpetuum cuique volenti adscribi in nimerum Delphorum.
55.
Ceterum donis Croesus prosequutus Delphos, tertio vaticinium consuluit, quod videlicet illud verax sibi esse comperisset. Quaerebat autem an diuturnum sibi foret imperium. Cui Pythia in haec respondit,
56.
His ex versibus,quum allati essent, multo magis quam ex ceteris voluptatem Croesus accepit, spesrans fore ut nunquam apud Medos mulus pro viro regnaret: et proinde nec ipse nec posterifui principatu abrogarentur. Post haec putavit sibi curandum ut potentissimos Graecorum sibi conciliaret. Idque vestigando, comperit Lacedaemonios atque Athenienses, eos esset quod alteri in Dorico genere, alteri in Ionico anticellerent. Nam de his ita antea iudicatabur, quum ab initio altera iudicabatur, quum ab altera gens foret Pelasgi, altera Hellenica, hoc est Graeca: quarum haec nunquam solum mutavit, illa assidue multumque est pervagata. Etenim sub Deucalione rege oram Phthiotidem incoluit, sub Doro Hellenis filio regionem quae ad Ossam et Olympum iacet, nomine Istiaeotim: unde a Cadmaeis eiecta, coluit in Pindo locum quem vocant Macednum. Inde rursus in Dryopidem commigravit, atque ita in Peloponnesum venit, Doriaque cognominata est.
57.
Ceterum quae lingua Pelasgi sint usi, pro certo affirmare non possum: sed coniectura signorum licet dicere eandem qua nunc Pelasgi utuntur qui supra Tyrrhenos urbem Crestonem incolunt, quodam tempore finitimi corum qui nunc Dores vocantur, tunc incolentes regionem quae nunc Thessalia nominatur, et Placiam, et Scylacem: quum Pelasgi habitarent ad Hellespontum, qui contermini Atheniensium erant: aliaque omnia Pelasgia oppida nomen immutarunt. Quibus signis coniectantes oportet dicere, Pelasgos barbara lingua fuisse: et si tota gens Pelasgicam, quum in Hellenes, idest Graecos, transiit, linguam simul istorum perdidisse. Etenim neque Crestoniatorum loquela cum ullo circa populorum consentit, et Placianorum ne secum quidem ipsa. Per quod declarant, quam linguae figuram obtinebant quum in haec loca transierunt, eandem se nunc conservare.
58.
At natio Hellenica, id est Graeca, ex quo existit, eadem lingua semper est usa, ut mihi videtur: ideo imbeciles, quod ex Pelasgica fuit abscissa, et ab exiguo initio profecta, mox in multas gentes augescens, tum aliarum, tum praecipue barbarum frequentia se ad illam conferente. Quae caussa mihi videtur fuisse cur gens Pelasgica, quod Graeca esset, nequaquam magnos profectus fecerit.
59.
Ex his igitur gentibus, Atticam quidem Croesus audiebat obtineri, oppressamque esse a Pisistrato Hippocratis filio. Hic enim ea tempestate tyrannus Athenis erat. Cuius patri, quum privatus spectaret olympia, ingens contigit portentum. Man quum hostian immolasset, ahena (ut imposita erant) plena et carne et aqua, absque igne efferbuerunt, ita ut aqua redundaret. Quod portentum conspicatus Chilon Lacedaemonius, qui forte aderat, suasit ei primum, ne uxorem fecundam duceret domum: secundo loco. Si uxorem haberet, eiiceret: et siquidem ex ea filium sustulisset, abdicaret. Huius confilio non persuasus Hippocrates, hunc postea Pisistratum filium sustulit, qui in seditione litoralium, quibus praeerat Megacles Alcmaeonis filius: et campestrium, quibus praeerat Lycurgus Aristolaidis filius, tertiam seditionem excitavit, tyrannidem affectans: contractisque seditionis, per caussam tutandi montanos, huiuscemodi rem machinatur: Se ipsum ac mulos quum vulnerasset, agitavit vehiculum in forum, tanquam elapsus ex hostibus. Quem rus profiscentem illi prorsus interimere voluissent: et populum precatus est ut aliquid custodiae circa se obtineret, quum prius specimen sui edidisset in expeditione contra Megarenses, cui praefuerat, capta Nisaea, aliisque praeclaris operibus editis. Populus igitur Atheniensis, ita deceptus, dedit ei quosdam e civibus delectos pro satellitibus, non qui hastas sed clavas ferrent, Pisistratum sectantes. Cum quibus ille impetu facto arcem occupavit: et inde Atheniensium imperio potitus, nullis qui tum erant magistratibus perturbatis, neque legibus mutatis, sed in praesenti statu manens, urbem bene ac pulchre exornavit.
60.
Sed non multo post tempore milites Megaclis et Lycurgi concordibus animus eum eiecerunt. Hunc igitur in modum Pisistratus primum obtinuit Athenas, et tyrannidem nondum valde stabilitam amisit: cuius eiectores rursus inter se seditiones redintegrarunt. Hac etim seditione Megacles fatigatus, Pisistratum misso caduceadore invitat nunquid filiam capere uxorem, addita tyrannidis conditione. Accipiente vero conditionem Pisistrato, machinati sunt ad illum restituendum, rem (ut ego comperio) longe stultissimam: (quandoquidem iam olim diiudicatum est Graecam gentem dexteriorem esse quam barbaram, et magis ab ineptiis abhorrentem) praesertim si isti ex Atheniensum numero, qui inter Graecos feruntur sapientia primi, taliamachinati sunt. Erat in tribu Paeaniae muilier nomine Phya, tribus digitis minus statura quatuor cubitorum: alioque formosa. Hanc mulierem omni armatura quum instruxissent, in currumque sustulissent, compositam in eum habitum quo venustissima videnda esset, in urbem agunt, praemissis qui praecurrerent praeconibus, quique quum in urbem venissent, haec mandata exequerentur, his verbis, Atheniensis bona mente excipite Pisistratum, quem Minerva ipsa praecipuo inter homines honore prosequuta, in suam reducit arcem. Isti igitur passim euntes talia praedicaverunt: et statim rumor in tribus emanavit, Pisistratum a Minerva reduci. Qui vero in urbe erant persuasi hanc mulierem esse deam ipsam, feminae supplicarunt pariter, et Pisistratum acceperunt.
61.
Hunc in modum quem diximus, recuperata tyrannide, Pisistratus, ex pactione quam inierat (cum Megacle), filiam eius duxit uxorem. Verum quum et filii essent ei adolescentes, et Alcmaeonidae dicerentur obnocii esse crimini piaculari, nolens ex novo coniungio liberos tollere, haud legitime coibat cum uxore. Quam rem quum inter illicita occultasset, postea ad matrem retulit, enuntiaret id necne. Mater viro indicavit, Iste vero iniquo animo ferens se a Pisistrato contumelia affici, ut erat iratus, milites homini insensos reddidit. Quae fieri Pisistratus contra se admivertens, regione prorsus abscedit: et ubi Eretriam pervenit, una deliberat. Quum autem sententia Hippiae praevaluisset, de tyrannide rursus recuperanda, aliquo civitates excitaverunt, quae ipsis nonnihil benevolae erant. Et cum aliae complures contulerunt pecuniae multum, tum vero Thebani plurimum. Post haec non ita multo interiecto tempore, omnia ad reditum eis in expedito fuerunt. Nam et ex Peloponneso Argivi aderant mercede conducti, et Naxus quidam, nomine Lygdamis, ultro adveniens, multum alacritatis addidit, allatis et pecuniis et copiis.
62.
Profecti autem Eretria, anno undecimo vertente redierunt, et primium in Attica Marathonem occuparunt. Ad quos interea ibi castra habentes cum seditiosi ex urbe se conferabant, tum alii ex tribubus confluebant, quibus erat tyrannis quam libertas iucundior: atque ita congregabantur. Ceterum Pisistratus, quandiu pecuniam cogebat, et postea Marathonem tenebar, Athenienses qui intra urbem degebant, rem nihili fecerunt: sed ubi acceperunt eum ex Marathone urbem versus movere, ita domum ad se defendendos obviam tendunt. Isti igitur com omnibus copiis infesti in illos redeuntes tendebant. Quum autem qui cum Pisistrato erant e Marathone digressi, simul contra urbem irent, et in eundem locum convenissent, perrexerunt ad Minervae Pallenidis fanum, altrinsecusque arma posuerunt. Hic divina pompa fungens Amphilytus Acarnan ariolus Pisistratum cui assistebat adiit, et hexametro carn´mine vaticinatus est, inquens,
63.
Hoc ille oraculum divino afflatus spiritu reddidit. Pisistratus vero, eo percepto, et se illud accipere affirmavit, et in Athenienses urbe egressos copias duxit. At ille tunc ad prandium se converterant, et secundum prandium partim ad talos, partim ad somnium. In hos igitur impetu facto, qui cum Pisistrato erant, eos in fugam vertunt. Ipsis autem fugientibu solertissimun consilium Pisistratus excogitavit, ut Atheniensis nec amplius caperentur: Pueros, iussos conscendere equos, praemisit, qui assequendo fugientes, mandata Pisistrati dicerent, iuberentque eos bono animo esse, et sua quemque abire.
64.
Ita audientibus dicto Atheniensibus, Pisistratus tertio potius Athenis, tyrannidem stabilivit, tum auxiliariorum copiis, tum pecuniarum proventibus, partim indidem, partim a flumine Strymone comparatis. Filios quoque eorum Atheniensium qui persisterant, nec e vistigio fugam fecerant, pro obsidibus sumptos, in Naxum transtulit. Hanc enim insulam bello subegerat, Lygdamidique permiserat, quum antehac etiam Delum insulam ex oraculis expiasset. Expiavit autem, quatenus prospectus a templo ferebatur, quatenus ex omni loco cadaveribus effossis, et in alium eiusdem insulae locum translatis. Itaque Pisistratus tyrannide potitus est, Atheniensium aliis in proelio caesis, aliis una cum Acmaeonidis domo profugis.
65.
Hunc ita Atheniensibus imperantem ea tempesta Croesus audiebat: Lacedaemonios quoque magnis e claudibus ereptos, et iam Tegeatibus bello superiore esse. Quippe sub Leonte et Hegesicle Spartae regnantibus Lacedaemonii quum cetera bella prospere gessissent, adversus solos Tegeates cladem acceperant. Et antea fere ex omnibus Graecis pessime morati fuerant, tam circa se quam circa hopites nullo consuetidinis conversationisque commercio. Que instituta in melius mutavere, Lycurgo, viro inter Spartiatas probato, Delphos ad oraculum profecto: cui, simulatque in aedem ingressus est, Pythia haec inquit,
Nonnulli praeter haec aiunt Pythiam ei exposuisse instituta qua nunc a Spartiatis feruantur. Ipsi tamen Lacedaemonii volunt, Lycurgum, quum esset tutor et idem patruus Leobote Spartiartarum regis e Creta haec attulisse. Siquidem quum primum tutor factus est, omnia iura immutavit: deditque operam nequis ea transgrederetur: deinde vero qua ad bellum pertinent, enomotias, triacadas, et syssitia: super haec instituit (tribunosplebis:), ephoros ac sentaores.
66.
Ita illi ad rectum vitae genus translati sunt a Lycurgo: quem vita desfunctum, delubro aedificato egregie colunt. Ex quo, cum bonitate soli, tum non exigua hominium copia, discurrerunt statim, ac benigne rem gesserunt. Nec amplius contenti otio frui, quum se Arcadibus praestantiores esse arbitrarentur, de omni illorum terra occupanda oraculum Delphicum consuluerunt.
Quibus Pythia respondit,
Haec responsa ubi accepere Lacedaemonii, a ceteris Arcadibus abstinentes, bellum intulere Tegeatibus, ferentes secum compedes: videlicet captioso freti oraculo, tanquam essent ipsi redacturi Tegeatas in captivitatem. Verum congressi proelio ac fugati, quicunque eorum vivi sunt capti, eisdem quas ipsi attulerunt compedibus induti, campum Tegeatem meriti fune colerunt. Compedes autem quibus vincti fuerant, ad nostram usque memoriam incolumes fuere circa templum Minervae Aleae apud Tegeam suspensae.
67.
Atque superiore quidem bello Lacedaemonii adversus assidue semper male pugnaverant: Croesi tamen aetate et Anaxandridae Aristonisque, regum suorum, longe superiores contra eosdem extiterunt, hunc in modum tales effecti: Quum semper in bello a Tegeatibus superarentur, missis Delphos consultoribus, oraculum sunt sciscitati quemnam deorum placarent ut Tegeatum victores existerent. His Pythis repondit, id fore si ossa Orestis filii Agamemnonis referrent. Cuius urnam quum nequirent invenire, rursus ad deum mittunt de loco sciscitatum in quo situ Orestes esset. Hanc nunciis interrogantibus, ita Pythia inquit,
Ubi haec audierunt Lacedaemonii, nihilo tamen minus inventione frustrabantur, etsi omnia disquirentes: donec Liches, unus Spartiatarum, eorum qui benemeriti, ex civibus semper militia equestri perfunctis, quini quotannis, qui quo anno ex equitibus Spartiatis exeunt, ne torpescant, alii alio mittuntur.
68.
Ex his Liches quum esset, rem illam apud Tegeam adinvenit, fortuna pariter atque solertia usus. Nam quum Tegeates a Lacedaemoniis hoc anno commercio mutuo adeundi essent, et iste in aerarium officinam venisset, iutuebatur ferrum dum procudebatur. Quo in spectaculo admirabundum animadvertens faber ferrarius, intermisso opere, Quanto magis Lacon hospes, inquit, admirarere, si idem quod ego tu nosses, qui tantopere admiraris ferrarium opificium. In hac enim corte puteum facere quum vellem, incidi in loculum septem cubitorum: et quia incredulus eram omnino fuisse maiores quam nunc sunt homines, aperui eum, et inveni cadaver aequali cum locuo longitudine: quam ubi mensus sum, iterum obrui. Haec illo referente quae viderat, Liches considerans, coniectavit hunc ex oraculo esse Orestem, hac videlicet coniectura: duos quidem quos cernebat fabri ferrarii folles, totidem comperit esse ventos: incudem vero et maleum, formam formae hostem: Ferrum vero quod in plagam hominis ferrum inventum sit. Haec itaque secum agitans, Spartam regressus, rem omnem Lacedaemoniis refert. Illi ex composito hominem criminis convictum exilio damnant. Qui in Tegeam profectus, et camalitatem suam referens fabro ferrario, conducit ab eo nolente vendere cortem. Ibique aliquandiu habitans, ubi rem cognovit, effosso sepulchro ossa collegit, eaque portans Spartam rediit. Quo ex tempore Lacedaemonii quoties cum Tegeatibus congressi sunt, superiores extitere: praeterea vero magna etiam pars Peloponnesi iam eis parebat.
69.
Haec itaque omnia Croesus audiens, misit nuncios Spartam cum muneribus, ad rogandam belli societatem, iussus dicere quae oporteret. Ii postquam pervenerunt, Nos (aiunt) Croesus misit, Lydorum aliarumque gentium rex, ita inquiens, Lacedaemonii, quoniam deus oraculum reddidit ut Graecam mihi societatem adsciscerem, et vos inter Graecos antecellere audio, statui vos mihi in societatem ex oraculo provocandos ad ineundam mecum quam cupio amicitiam atque societatem, citra dolum fraudemque. Croesus haec per legatos nunciavit. Quorum adventu Lacedaemonii, qui et ipsi oraculum audierant, gauisi, foedus eum eis hospitii societatisque inierunt. Etenim iam antea intercedebant nonnulla Croesi in Lacedaemonios beneficia. Nam quum illi misissent, Sardis ad aurum coemendum, quo usuri erant in id simulacrum Apollinis quod nunc positum est apud Laconicam in Thornace, eo auro sunt a Croeso donati.
70.
Qua de re Lacedaemonii, quodque se amicos ille prae omnibus Graecis delegisset, societetam admiserunt, et hoc denuncianti sese paratos exhibuerunt. Quod ubi extrinsecus fecerunt, caelatam, triginta amphorarum capacem, dono afferebant, volentes Croesum remunerari: sed eam Sardis non pertulerunt, propter alterutram harum quae feruntur caussarum. Lacedaemonii quidem aiunt hanc pateram dum ferretur Sardis, quum Samum appulsi essent, a Samiis fuisse interceptam: qui, cognita re, navibus istos longis agressi fuere. Ipso vero Samii aiunt, Lacedaemonios, qui pateram portabant, fero venientes, quum audissent Croesum captum esse cum Sardibus, illam in Samo vendidisse viri privatis, qui eam Iunionis templo dedicavere: et illos qui vendidissent, Spartam reversos, forsitan dixisse sibi fuisse ereptam.
71.
Ac de patera ita res habet. Croesus autem elusus oraculo, adversus Cappadociam exercitus comparabat, spe et Cyrum et potentiam Persicam evertendi. Cui in hac apparanda expeditione occupato, Lydus quidam, nomine Sandanis, et ob hanc pro circumspecto habitus, et ob hanc quam dixit sententiam plus nominis apud Lydos consequutus, hunc in modum Croeso consuluit, “Adversus tales viros expeditionem paras, rex, qui coriacea subligacula, qui e coria reliquam vestem ferunt: qui non quibus volunt cibis vescuntur, sed quos habent, utpote regionem asperam incolentes. Ad haec potu non vini utuntur, sed aquae: non ficos ad comedendum, nec aliud quicquam boni habentes. quibus quum nihil sit quod eripias, si viceris: sin victus fueris, animadverte quot bona amittes. Ubi gustaverint illi nostra bona, circumsistent nos, nec abigi poterunt. Equidem diis habeo gratiam, qui non induxerum in aninum Persis ut Lydos invaderent.” Haec loquutus, non tamen Croesum flexit. Etenim Persis, antequam Lydos subigerent, nihil erat neque lautum neque opiparum.
72.
Porro Cappadoces a Graecis Syria nominantur: et erant hi Syri, antequam Persae imperitarent, ditionis Medorum, tunc autem Cyro parebant. Siquidem imperium Medicum ac Lydum disterminabat fluvius Halys, qui ex Armeno monte profluens, primum Cilicias, dehinc Matrienos qui sunt ad dexteram, et Phrygias qui sunt ad laevam: tum boream adversus tendens, Syros, Cappadoces a dextra, Paphlagonesque a sinistra perstringens. Ita flumen Halys cuncta fere superiora Asiae, a mari quod Cypro obiectum est, ad Euxinum usque Pontum dirimit. Est autem dorsum totius huius regionis, longitudine quinque dierum iterinis viri expediti.
73.
Itaque adversus Cappadochiam Croesus cum execercitu profectus est, cupidus cum hanc partem soli faecundi suo adiiciendi, tum vel magis, fiducia oraculorum, Cyrum ulciscendi: propter Astyagem, Cyaxaris filium, Medorum regem, affinem suum, quem Cyrus Cambysis filius proelio victum ceperat. Erat autem Croeso Astyages hunc in modum affinis: Apud Schytas pecuarios quum esset seditio, caterua quaedam eorum fecessit in terram Medicam, qua tempestate Medorum tyrannus erat Cyaxares, Phraortae filius, Deiocis nepos. qui Schytas hos, utpote supplices, initio benigne alloquebatur ac plurimi faciebat, adeo ut pueros eis traderet imbuendos tum lingua Schytica, tum artificio arcus utendi. Interiecto deinde tempore, quum Schytae venatum assidue irent et semper aliquid afferrent, nonnunquam tamen contingebat ut nihil caperent, Quos ita revertentes manibus inanibus Cyaxares (erat enim, quum ingenti tenebatur ita), peracerbus probris infectabatur. Id illi, ut se indignum, a Cyaxare pati non ferentes, confilio habito decreverunt ut aliquem eorum puerorum quos docerent, trucidarent: apparatumque ut feras apparare consueverant, Cyaxari offerrent, perinde atque ferinam: idque cuum obtulissent, quam celerrime se ad Alyattem, Sadyattis filium Sardis conferent.
74.
Quod et factum est. nam et Cyaxares et qui aderat convive ex his carnibus gustaverunt: et Schytae perpetrato hoc, Alyatti se supplces praebuerunt. Quos postea reposcenti Cyaxari (quod Alyattes reddere abnuerat) bellum inter Lydos Medosque quinquennale conflatum est. Quo in bello saepe Medi, saepe Lydi victores extiterunt, et nocturnum quoddam proelium gesserunt. Sexto autem anno signis collatis, quum aequo marte certarent, stante pugna contigit ut repente dies nox efficeretur. Quam immutationem huius diei futuram Thales Milesius Ionibus praedixerat, hunc ipsum annum praefiniens quo immutatio facta est. Lydi ac Medi ubi diem noctescere viderunt, a pugnando destiterunt: eoque propensibus ad pacem inter se constituendam, festinaverunt: autoribus conventiones Syennesi Cilice et Labyneto Babylonio: qui ut iusiurandum intercederet et reconciliatio affinitare fieret, properarunt: decernentes ab Alyatte Arienam filiam Astyagi Cyaxaris filio nuptum dandam. Quontam sine vehementi necessitudine conventiones stabiles iniri non queunt. Ineunt autem hae gentes foedera cum cetera ritu Graecorum tum feriendo brachia qua illa humeris connectuntur, ac mutuum sanguinem delingendo.
75.
Hunc igitur Astyagem avum suum maternum Cyrus bello victum tenebat, ob eam quam in sequentibus indicabo caussam. Quo nomine Croesus ei insensus, nunquid inferret Persis bellum, ad oracula consulenda miserat. Et quum responsum redidisset haud syncerum, secum facere interpretatus, in expeditionem profectus est adversus quandam Persarum partem. Atque ubi ad Halym flumen pervenit, tunc (ut ego quidem sentio) pontibus ibi sitis copias traduxit: ut autem Graeci dictitant, Thales Milesius traductor extitit. Nam quum incertus animi Croesus foret qua parte fluminis traiiceret exercitum (nullosdum) enim ex illis potibus ea tempestate fuisse) fertur Thales, qui in his castris aderat, fecisse ut fluvius qui ad laevam exercitus fluebat, flueret etiam ad dexteram. Fecisse autem hunc in modum: Fossam peraltam, exorsus supra castra, ductam in speciem lunae, depressit, qua castra, ut erant metata, a tergo amplecteretur: in quam quum traduxisset ex pristino alveo fluvium, iterum eum, ubi exercitus traiectus esset, in suum alveum refunderet. Itaque quum celerrime fluvius divisus esset, utrinque vado meabilis effectus est. Quedam vero aiunt veterem etiam omnino exaruisse alveum. Cui rei equidem non accedo. Quo enim modo qui rursum redientur, illum transivissent.
76.
Croesus igitur exercitu traiecto, venit in Cappadociae locum qui dicitur Pteria, omnium eius regionis tutissimum, iuxta urbem Sinopem, fere ad pontum Euxinum sitam. Hic stativa habens, praedia Syrorum vastat, et urbem Pteriorum expugnat diripitque. Cepit quoque cunctas circa urbes, Syros nihil commeritos exterminans. Hinc Cyrus coacto suo exercitu, sumptisque omnibus qui in medio incolebant, obviam pergis: missis tamen, antequam exercitum educeret, caduceatoribus ad Iones tentandos ut se a Croeso deficerent. Illis abnuentibus, profectus castra contra Croesum posuit: idemque in regione Pteria pro se uterque alterum lacessere. Commiassaque acri pugna, et multis utrinque cadentibus, ad extremum noctis interventu dirimuntur, neutri victores. Atque hunc in modum exercitus dimicaverunt.
77.
Croesus, a sua exercitus incusatus quod cum Cyri multo maioribus copiis conflixisset, postero die quum Cyrus ipsum supersederet invadere, regressus est Sardis, habens in animo evocare Aegyptios ex foedere: quorum cum rege Amafi, antequam cum Lacedaemoniis, societetam inierat: accersere etiam Babylonios, cum quibus et ipse foedus percusserat: (erat autem Babyloniorum tyrannus ea tempestate Labynetus) denunciare item Lacedaemoniis ut ad certam diem praesto essent: hisque et suis copiis coactis, ubi per hyemem quievisset, initio statim veris tendere adversus Persas. Haec destinans Croesus, abiit Sardis, dimisitque caduceatores ad socios, edicens uti ad quintum mensem Sardis convenirent. Exercitum vero qui aderat ex militibus conductis, qui cum Persis dimicaret, missum fecit ac dissipavit: minime sperans unquam fore ut Cyrus, qui sic aequo marte pugnasses, Sardis copias promoveret.
78.
Haec Croeso ratiocinante, omnia suburbana colubris implementa sunt: quos, ut existebant, equi inter ambulandum, quum ad pascua irent, comedebant. Id Croeso cernenti visum est (ut erat) esse portentum: ideoque mittendum ad coniectores Telmisses. Qui missi sunt ad consulendos Telmissas: ubi accepere responsum, didicereque quid sibi velles significaretque portentum, non contigit ut Croeso renunciaret. Nam priusquam retro Sardis reveherentur, Croesus est captus. Telmisses ita cognoverant, exercitum externum Croeso illuc affuturum, qui quum afforet, indigenas subigeret quod diceret colubrum terrae filium esse: equum, hostem et advenam. Haec Telmisses Croeso sunt interpretati, sed iam capto: nondum tamen gnari eorum quae Sardibus ac Croeso evenerat.
79.
Cyrus certior factus, Croesum, qui statim post proelium apud Pteriam gestum abscesserat, constituisse dispergere copias, consilio inito, comperiebat operae praetium esse quam celerrime posset promovere exercitum Sardis, ut hostem, priusquam ille contraheret iterum Lydorum copias, occuparet. Hoc ubi probavit, statim exequutus est: propereque ducto in Lydia exercitu, ipsemet nuncius Croeso advenit. Unde Croesus in magnam solicitudinem adductus, quod praeter opinionem praeterque expectationem suam se res haberent, tamen Lydos in proelium produxit. Lydorum gente in Asia nulla fuit ea tempestate nec fortior nec magis strenua: ex equisque pugnabat, equitandi sane perita, hastas perlongas gestans.
80.
Campus in quo concursum est, ante urbem Sardensem iacet, magnus et editus: quem cum alii amnes interfluunt, tum omnium maximus Hermus, palude interruptus, qui e monte Hiro matris Dindymenae lapsus, infunditur mari iuxta Phociam oppidum. Hic ubi vidit Lydos ad pugnandum instructos Cyrus, eorum equitatum reformidans constituit admonitu Harpagi Medi, ita faciendum: Coactis omnibus qui ipsius exercitum sequebantur camelis, vel frumentum vel vasa portantibus, sarcinas detraxit: et viros imposuit equestri stola indutos: quibus ornatis praecepit ut praeirent ceteras copias adversus Croesi equitatum: peditatum, ut hos subsequeretur. post hunc collocavit omnes constituit, imperat eis necui ceterorum Lydorum parcerent: sed quemlibet occiderent obsistentem, prater ipsum Croesum, ne si captus quidem repugnaret. Haec imperans, camelos contra equitatum instruxit, hac ratione quod camelum equus reformidat, adeo quidem ut nec speciem eius intuerinec odorem sentire sustineat. Id ideo commentus est ut equitatum Croesi, quo ille se praevaliturum considerebat, inutilem redderet. Simulatque igitur in pugnam itum est, equi, olfactis protinus conspectisque camelis, retro se avertunt. unde spes Croesi interiit. Verum non protinus Lydi ob id exterriti sunt, sed cognite re, ab equis desiliunt, ac pedites cum Persis confligunt. Et tandem, multis urinque cadentibus, vertuntur un fugam: ac muros ingressi, a Persis obsideri
caeperunt.
81.
Quam obsiditionem in longibus processuram ratus Croesus, alios nuncios e muris mittit ad socios. nam qui antea dimissi erant, hi conventum Sardis ad quintum mensem indixerant. At hos dimittebar, oratum, celerrima auxilia mitti sibi utique iam obsesso. Et cum ad alios socios misit, tum vero ad Lacedaemonios.
82
Ceterum per id tempus et ipsis Spartiatis inciderat cum Argivis contentio de agro qui dicitur Thyrea. Quem locum, etsi terrae Argolicae partem, tamen Lacedaemonii intercisum tenebant. Etenim Argivorum est quicquid regionis Malea ad occasum vergit in continente: et insulae tum alie tum vero Cythera. Quum ergo Argivi suo territorio interciso auxilium ferrent, ibi ab utrisque in colloquium ventum est ut triceni utrinque dimicarent: Et utri superiores extitissent, eorum regio foret: atque ambo exercitus in suam uterque terram discederent, nec permanerent dum dimicaretur: ea scilicet caussa, ne, si adessent, parti succumbenti auxilium sui ferrent. His conventis, in diversa digrediuntur. Ex utrisque delecti viri qui relicti sunt conflixerunt: atque illis quidem, ut equo marte pugnantibus, ex sexcentis tres omnino reliqui fuerunt: idque noctis interventu. Ex Argivius duo, Alcinor et Chromius, qui tanquam victores Argos cursis contenderunt: ex Lacedaemoniis unus Othryades, qui spoliatis Argivorum cadaveribus, eorum arma ad suorum castra derulit, et se in suo ordine tenuit. Postero die utrique re audita adfuerunt, sibique victoriam vendicabant: Argivi quidem, quod suorum plures superfuisse dicerent: Lacedaemonii vero, vero, quod qui eorum superfuerant, fugissent: suus autem perstitisset, et et hostium caesos spoliasset. Ex contentione tandem concurrentes pugnant: ac postquam permulti utrinque ceciderunt, Lacedaemonii vincunt. Quo ex tempore Argivi tonsis capitibus, quum antea necessario criniti essent, legem condiderunt, se denoventes ne prius comam alerent, neve mulieres aurum ferrent, quam Thyreas recuperassent. His e diverso legem tulere Lacedaemonii, ut in posterum comati essent, quum antea non fuissent. Othryadem, qui unus e trecentis delectus reliquus fuisset, aiunt pudore Spartam revertendi, ob socios interfectos, illic apud Thyreas mortem sibi conscivisse.
83.
Quum haec esset apud Spartiatas rerum conditio, advenit caduceator Sardianus precatum Croeso obsesso auxilia. Illi, caduceatore audito, stautuerunt Croeso statim succurrendum. Quibus iam se apparantibus, ac navibus paratis, alius affertus nuncius, murum, Lydorum expugnatum, Croesumque vivum esse captum. Sic Lacedaemonii magno se affectos detrimento rati, supersederunt.
84.
Sardis autem hunc in modum sunt expugnatae. Quartodecimo quam obsideri coepae sunt die, Cyrus, missis passim equitibus, suis copiis edicit se dona daturum ei qui primus muros conscendisset. Postquam id conato excersitu res non processit, ibi, quiescentibus ceteris, Mardus quidam, cui nomen erat Hyraeades, id aggredi est ausus a parte arcis ubi nullus ad excubandum erat collocatus, quia illinc nequando urbs caperetur haud suspectum erat, utpote loco praerupto atque inoppugnabili: quaque una parte Leones Meles primus Sardium rex non circumtulerat, ex pellice sua genitum: qui Leo quacunque parte murorum circumlatus esset, ex ea parte Sardis inexpugnabies fore Telmiddes iudicaverant. Eum Meles per ceteram partem murorum circumduxit, quacunque poterat arx oppugnari: per hanc partem, tanquam inoccupabilem atque praecisam, circumducere praetermisit: quae ad Tmolum vergit. Ab hac igitur parte iste Hyraeades Mardus conspicatus quendam Lydum pridie descendisse ad recipiandam galeam illuc devolutam, advertit animum, atque consideravit: dehinc ipse conscendit, et post eum alii Persae subinde, atque alii frequentes. Ita urbs Sardis capta est, atque omnis direpta.
85.
Ipsi autem Croeso hoc contigit. Erat ei filius cuius superius habui mentionem, habilis ad cetera, sed mutus, ad cuius vitium emendandem Croesus pro vitibus omnia fecerat, cum alia excogitando, tum vero Delphos mittendo ad oraculum sciscitandum: atque ei Pythia talibus respondit:
Porro captis moenibus quidam Persa in Croesum sibi ignotum ut occisurus vadebat. Quem invadentem se Croesus quum videret, tamen praesenti clade affectus diferre an percussus oppeteret mortem, an non. Id ubi filius eius mutus aspexit, timens patri erupit in vocem, inquiens, Homo, ne perimas Croesum. Atque hoc ille primum effatus, postmodum per omne vitae tempus vocalis extitit.
86.
Perse et Sardibus potiti sunt, et Croeso vivo, quum regnasset annos quatuordecim, totidemque dies fuisset obsessus, amisso magno imperio, ut ei fuerat responsum. Eum captum Persae ad Cyrum perduxerunt: quem ille victum compedibus super ingentem quam struxerat lignorum struem imponit, circaque eum bis septem Lydorum filios: sive habens in animo primitias has aliqui deo offerre, sive volens votum persolvere, sive cupidus sciendi num quis daemonum liberaret Croesum, (quem religiosum esse audierat) quominus pyrae impositus vivus concremaretur. Haec quidem Cyrum fecisse aiunt. Croeso autem super pyram stanti, etsi in tanta calamitate posito, tamen venisse in mentem Solonis, quod ab eo sibi nutu dei fuisset dictum, Ex viventibus beatum neminem. Quod dictum ubi subiit Croeso, ferunt eum ex vehementi defectione animi victum, ingemiscentem, ter Solonem nominasse: et Cyrum, quum audisset, iussisse interpretes eum accedentes fuisse percontatos, et hunc interrogatum silentium tenuisse. Deinde quum loqui cogeretur, dixisse, Illum nominavi quem cum omnibus tyrannis colloqui, ego quam ingentem pecuniam praeoptassem. Eum non plane loquentem rursus interrogant quidnam esset quod dixisset. Efflagitantibus atque infestantibus, inquit quemadmodum Solon, qui esset Atheniensis, ad ipsum a principio venisset, et intuitus omnes eius opes coram, pro nihilo duxisset. Adeo quae de ipso dixerat, omnia ea evenisse: neque haec magis de seipso quam de omni hominum genere, et de iis praesertim qui sibiipsis beati viderentur. Haec Croeso referente, iam pyra incensa ardere extrema coepisse: et Cyrum, auditis per interpretem quae Croesus dixisset, poenituisse: quum se quoque hominem esse cognosceret, qui alium hominem, qui se inferior non fuisset opibus, vivum rogo traderet. Praeterea veritum ob id poenam, ac reputantem nihil esse in rebus humanis stabile, iussisse ignem celerrime extingui iam incensum, Croesumque deponi et quae cum eum erant. Verum eos qui iussi fuerant, non potuisse amplius vim ignis superare.
87.
Ibi ferunt Lydi Croesum cognita Cyri setentiae mutatione, quum cerneret unumquemque extinguendo devoluendoque igni incumbentem, nihil tamen profici, exclamando invocasse Appollinem, ut ipsi adesset, siquid ab eo donum illi gratum fuisset oblatum, ipsumque praesenti malo liberaret. Ita cum lacrymis Croeso deum invocante, nimbos repente, quum serenum ac tranquillum esset, confractos esse, imbresque erupisse, ac vehementissima aqua pluisse, et rogum extinxisse. Ita Cyrum, cognito deorum cultorum ac bonum virum esse Croesum, e pyra deposuisse: atque hunc in modum interrogasse, Croese, quisnam tibi hominum persuasit ut cum exercitu invaderes fines meos, ex amico factus hostis? Cui Croesus, Ego (inquit) rex, istud feci tuo prospero, meo infausto fato, Graecorum deo autore, qui me ad bellum tibi inferendum impulit. Neque enim quispiam ita amens est ut bellum quam pacem praeoptet, nam in pace filii patres, in bello patres filios sepeliunt.
88.
Sed ut ista fierent, daemoni cordi fuit. Haec Croesus loquutus est: Quem Cyrus solutum iuxta se collocavit, ac in multa sane observatia habebat: intuensque eum admirabatur, tam ipse quam omnis circa eum coetus. Ille cogitabundus silentium tenebat. Mox conversas, ac cernens Persas Lydorum diripientes urbem, Utrum debeo, inquit, rex, tibi loqui quod sentio, an tacere hoc tempore? Cyrus vero eum, quaecunque liberet, audacter proloqui iussit. Tunc ille Cyrum percontatur, Quidnam (inquiens) tanta frequentia properat agere? Cui, Cyrus, Tuam, inquit, urbem diripit, tuasque opes absumit. Atqui (Croesus excipit) neque urbem meam, neque meas opes. Nihil enim mihi iam cum istis rebus est: sed tua ferunt aguntque.
89.
His vercis iniecta cura, Cyrus Croesum semotis arbitris interrogat quidnam in his quae fierent, sibi constituendum censeret. Ad quem Croesus, Quoniam me dii servum tibi traditerunt, iure debeo, siquid amplious animadverto, id tibi indicare. Persae, ait, natura proterua sunt, et iidem inopes. Quos si diripientes tu ac potietes magnis opibus negligis, id tibi ex hoc credibile est eventurum ut quisque istorum plurimis opibus potietur, ita maxime in te rebellaturum, esse expectdandum. Nunc igitur, si tibi placent haec quae ego dico, ita facito: Siste ad singulas portas aliquot ex tuis satellitibus custodes, qui vetent exportari opes, ut earum decimae Iovi necessario reddantur. Ita neque tu odium illorum contrahes, vi opes eripiendo: et ipsi agnoscentesse iusta agere, non inviti faciente.
90.
Haec audiens Cyrus, maiorem in modum gavisus est tali admonitu, eaque vehementer approbavit: et iussis satellitibus id exequi quod Croesus ipsi subiecisset: his verbis eum affatus est, Croese, quandoquidem et facta et dicta tua egregia viri regis sunt, pete quid muneris a me velis impraesentiarum tibi dari. Ad quem Croesus, Here, inquit, sine me gratum esse erga deum Graecorum, quem ego maxime omnium veneratus sum, ut missis ad eum his vinculis perconter nunquid ei fassit bene de ipso merentes decipere. Et Cyro interroganti quidnam id esset quod incusaret, altius repetens omnem suum aperuit animum, redditaque sibi oracula, et praecipue donaria sua, quibus rebus fretus suscepisset adversus Persas expeditionem. Haec commemoranda rediit rursus ad petendam veniam ista deo exprobandi. Ad quem ridens Cyrus, Et hoc, inquit, Croese a me impetrabis, et quicquid aliud: atque id quoties tibi opus erit. Ubi haec audivit Croesus, Delphos misit quosdam Lydos, iussos, quum ad limen temple vincula deposuissent, sciscitari deum nunquid eum puderet ob oracula quibus Croesum induxisset ad belloum Persis inferendum, tanquam Cyri potentiam eversurum unde tales primitiae offerentur: compedes scilicet ostendendo. Et sciscitari cum haec, tum nunquid Graecis diis foret fas esse ingratis.
91.
Lydis illuc profectis, et haec mandata executis, Pythia fertur ita respondisse, Sortem fato destinatam defugere, deo quoque est impossibile. Croesus autem quintae retro aetatis crimen luit, hoc est abavi: qui quum esset satelles Heraclidarum, mulieris dolo inductis, dominum interemit: illiusque dignitate potius est, nihil ad ipsum pertinente. Verum Apollo, quum studuerit ut haec Sardium clades liberis Croesi, non ipsi Croeso contingeret, tamen transferre fata non potuit: sed quatenus illa permiserunt, annixus est, atque ei gratiam retulit, utpote dilata Sardium expugnatione tres annos. Et hoc Croesus discat, tribus annis feruis quam fata destinarant, se fuisse captum. Secundo loco, quod ipsi ardenti opem tulit. nam quod ad oraculum pertinet, haud recte Croesus conqueritur: Quoniam Apollo praedixit, eum esse magnum imperium, si bellum Persis inferret, eversurum: de qua re ipsum consultare volentem, decuerat mittere mittere sciscitatum utrum ipsius Apollo diceret imperium, an Cyri. Sed quod dictum erat, nec considerans, nec interrogans, sibi ipse acceptum referat. Quod autem ultimo responso ait Apollinem dixisse de mulo, ne hoc quidem discussit. Nam mulus hic, Cyrus erat: quippe qui duobus diversarum gentium parentibus ortus sit, generosiore matre quam patre. Nam illa quidem, Meda erat, Astyages Medorum regis filia: hic autem Persa, et Medis subiectus: et licet omnium infimus, tamen dominam suam in matrimonium duxit. Haec Lydis Pythia respondit: quae illi Sardis reversi Croese nunciarunt. Quibus auditis Croesus suam ipsius agnovit culpam esse, non dei. De Croesi igitur imperio et prima Ioniae subactione ita res se habet.
92.
Porro Croesi nonhaec solum quae iam diximus, sed alia quoque permulta donaria in Graecia extant. Siquidem apud Thebas Boeoticas tripus est aureus, quem illic Apollini nuncupavit Ismenio: apud Ephesum quoque buculae aurae, atque columnae pleraeque. Quinetiam in vestibulis templi apud Delphos clypeus visitur aurreus ingens. Atque haec etiamnum ad nostra usque tempora supererant: nonnulla tamen interciderunt. Ac vero quae apud Branchidas Milesiorum a Croeso dedicata fuerunt, pondere (quantum intelligo) aequali erant iis quae sunt Delphis. Ceterum ea quae tum Delphos, tum etiam ad Amphiarai misit templum, haec sibi, veluti domestica bonam paternarumque facultatem primitias, divis consecravit. Quandoquidem cetera donaria e facultatibus erant adversarii, qui Croeso, priusquam regno inauguraretur, repugnans, Pantaleontis partibus impense studebat: hunc in regni potestatem provehere conatus. Pantleon enim, et ipse, Alyattis filius erat, Croesi frater, at non germanus: matres enim habebant diversas. Nam Croesus matre fuit Carica, Alyattis uxore: Pantaleon ex Iade fuit susceptus. Quum autem tradito a patre imperio Croesus potiretur, hominem illum qui ante sic pertinaciter sibi restitisset, in fullonis officinam pertractum interemit. Bona autem eiusdem iam ante divis destinata, tunc uti diximus iis locis consecravit. Atque de donariis hactenus dictum sit.
93.
Porro Lydia quod feribatur nihil sane mirandum habet, prout aliae regiones, praeter auri ramenta e Tmolo provenientia. Unum tamen nobis exhibet multo maximum praeter Aegyptiorum et Babylonicorum opera. Ibi enim est Alyattos Croesi parentis sepulcrum, cuius basis e grandioribus est lapidibus: reliqua sepulcri pars, aggestio est terrae. Quod sepulcrum construxisse feruntur homines emptitii arque operarii, et una cum his adiuvantes ancillae. Ceterum ad nostram usque aetatem in summo tumulo quinque termini stabant, quibus litterae insculptae indicant quae singuli elaboraverint: apparebatque ex mensura ancillarum opus esse maximum. Lydorum enim filiae omnes meretricantur, atque hoc quaestu tantisper dotem colligunt dum nupserint: se autem ipsae met locant. Sepulcri huius ambitus, stadiorum est sex, et iugerum tredecim. Confinis est eidem sepulcro lacus ingens, quem Lydi referunt esse perennem. vocatur autem Gygaeus.
94.
Atque hoc quidem sic habet, Lydi legibus propemodum utuntur Grarecorum similibus, nisi quod Lydi filias suas prostituunt. Hi, primi eorum quos novimos, nummum aureum argenteumque ad utendum percusserunt, et orimi caupones institoresque extiterunt. Aiunt et ipsi se ludos invenisse qui etiamnum apud Graecos cum illis communes sunt: simul autem haec invenisse, et in Tyrrheniam, hoc est Thusciam, colonos deduxisse. Id quod hunc in modum accidisse referunt: Tempore Atyis, Manis regis filii, annanae difficultatem per universam Lydiam valde grassa tam esse, et initio quidem Lydos vitam assiduis excogitasse. Tum igitur inventum ab iisdem aleae tesserarumque, et pilae, ceterorum ludorum omnium genera, praeterqua talorum, horum enim inventionem sibi non vendicant Lydi. Porro ad famem discutiendam, altera quidem dierum in totum lusibus occupatus fuisse, ne videlicet ciborum quaerendorum sollicitudine distorquerentur: altera vero a lusibus abstinentes, vesci consuevisse. Atque hoc modo vixisse annis duodeviginti. Ubi autem malum non remitteret, sed magis etiam saeviret, tum regem universos Lydos bifariam divisisse, et hos quidem in sedibus suis permisisse, illos vero iis qui in sedibus suis permanerent, regem ipsum perexisse imperare: illis autem qui deducendae coloniae destinati erant, filium suum praefecisse, cui nomen Tyrrheno. Hos e Lydia excedentes, primum divertisse Smyrnam: et mox fabricatis navigiis, nimirum quibus ea quae navigationi accommoda videbantur, imponerent, ad victum sedesque querendas oram solvisse: donec varias nationes praetervecti, ad Umbros pervenissent: ubi civitatibus constructis, ad hunc vique diem habitaverint. Atque pro Lydis, propter regii filii qui eos deduxit, nomen, apellatione quoque commutata, nominatos fuisse Tyrrhenos. Lydi itaque a Persis in servitutem redacti fuerunt.
95.
Hinc iam nobis exequetur oratio, tum quisnam fuerit Cyrus ille qui Croesi evertit imperium, tum quomodo Persae Asiae potiti sint. Igitur quemadmodum quidam memorant Persarum, non qui res Cyri illustrare, sed prout illa se habent, referre student, ita ego conscribam: gnarus trifarias alias esse de Cyro narrandi vias. Quum Assyrii annis quingentis viginti superiorem Asiam obtinuissent, primi Medi ab ipsis deficere coeperunt: qui cum Assyriis pro libertate proeliati, strenue se gesserunt: excussoque servitutis iugo, in lebertatem sese asserverunt. Post quos et alie nationes idem fecerunt quod et Medi.
96.
Ceterum quum iam percontinentem in universum propriis uterentur legibus, hac demum occasione rursus tyrannidi subiecti fuerunt. Fuit apud Medos vir sapiens, cui nomen erat Deioces, filius Phraortis, qui quum ad tyrannidem asporaret, huiusmodi quaedam excogitavit. Quum Medi per vicos passim habitaret, Deioces cum ante apud suos probatus, tum magis studiosiusque aequitatem affectitabat venditabatque, quod videret apud Medos universos magnam quandam licentiam: sat sciens aequitati iniquitatem esse invisam. Medi vero qui eundem habitabant vicum, intuentes hominis mores, iudicem ipsum controversiarum sibi constutuunt. Hic, ut qui principatum ambiret, rectum se aequumque praebuit. Quae quum faceret, laudem apud populares suos obtinuit haud quaquam exiguam: adeo ad haec intelligentes qui apud ceteros pagos habitabant, nempe Deiocem solum esse qui incorrupte iudicaret, laeti undique affluerent quotquot prius iniquis sententiis fuerant superati, ad Deiocem, et ipsi lites finiendas transferrent: postremo nulli alii hanc provinciam permitterent.
97.
Quum vero numerus accurrentium cresceret, utpote qui intelligerent sententias iuste terminari, Deioces, animadvertens, universa in se unum incumbere, neque amplius illic considere ubi prius ius dicere consueverat, volebat, neque omnino iudicare amplius. Siquidem non e re sua esse inquiebat si totos dies rebus suis domi neglectis, dirimendis aliorum litibus operam impenderet. Quum igitur rapinae sclerasque passim per vicos multo etiam magis quam hanc am prius patrarentur, Medi habito concilio, communirerum statu colloqui coeperunt. Et quantum mihi videtur, Deioces aminci aex composito in hanc sententiam loquebantur, Nequaquam, inquientes, hisce modis usuri hanc nostram regionem poterimus diu habitare, Agite igitur, constituamus nobis ipsis regem, ut videlicet ditio nostra bonis legibus administretur, et nos, ad sua quisque opera divertentes, nusquam impunitate scleratorum violemur. Quae quum sic referrentur, persuasi Medi regibus sese subiiciunt.
98.
Continuo consultatum est quemnam regem crearent. Deioces adeo ab omnibus commendatus, productusque in medium ut omnium suffragio rex comprobaretur. At ille issit aedeficia sibi erigi imperio digna, stipatoesque: ad custodiam corporis sui adiungi. Huic Mesi haec praestiterunt, eique aedificia ingentia probeque munita extruxerunt in ea quam designaverat regione: permiserunt quoque satellites ex universis Mesis quos vellet, sibi deligeret. Deioces igitur imperio potitus, Medos compulit unum oppidum condere: ut hoc uno communito exornato, aliorumque non ita magnam curam haberent. Obsequentibus quoque hac in re Medis, moenia constutuit ampla simul et valida, quae nunc Ecbatana appellantur, in quibus murus unus alteri veluti confinis erat: sic nimirum constitutis moenibus, ut ambitus singuli alteri gradatam essent sublimiores, solisque pinnis prominerent. Adiuvabat huc lci ipsius commoditas, utqui collis instar esset elevatus. Sed accessit etim maius quiddam data opera factum. Siquidem ambitus isti numero erant septem contigui, in quorum postremo regia est et thesauri. Haec moenia quum amplissima sint magnitudine, prorsus illum Atheniensum aequant ambitum. Atque singula quidem pinnae suis atque hunc in modum distinctis fulgent coloribus. Nempe primi ambitus pinnae colore sunt albicanti, secundi nigro, tertii purpureo, quarti caesio: postremi vero duo, alter argentatas, alter inauratas habet pinnas.
99.
Et his quidem munimentis Deioces se suamque regiam circumsepsit, at reliquum populum seorsum circumquaque habitare iussit. Ceterum universis hoc ornati constrictis, primus Deioces cavit nequi ad regem ingredi liceret, sed per internuncios cuncta transfigerentur: adeo ut nec conscipi regem a quosquam fas esset. Ad Haec, nec ridere, nec expuere (propterea quod omnibus factu deformia essent) coram liceret. Haec ideo faciunt apud regem, ne videlicet eum cernentes aequales et una cum eo educati strenui et fortes, indoleant atque insidientur: quin potius quiddam a reliquis hominibus diversum ipsis esse videatur, si coram ipsum non intueantur.
100.
Quibus quum sese Deioces iam adornasset, atque in imperio confirmasset, in exercenda institia valde severum se praebuit. Etenim litigantes caussas suas conscriptas intro per internuncios mittebant, quas ille decisas remittebat. Et haec quidem in iudiciis factitabat. Ceteris autem in rebus hunc ordinem instituerat: Si quem intellexisset iniuriam cuipiam facere, hunc ad se ascitum, indicta pro delicti modo poena multabat: in quem usum exploratores auscultatoresque per universam suam ditionem disposuerat.
101.
Deioces igitur solam Medicam subegit nationem, eique soli imperavit. Cuius nationis tot numero gentes sunt, Busae, Paretaceni, Struchates, Arizanti, Budii, Magi. Tot sunt in Media gentes.
102.
Deioce defuncto, qui annos tres et quinquaginta regnavit, filius eius Phraortes suscepit imperium. Qui solo imperio Medorum non contentus, bellum ante omnes intulit Persis, eosque primos in potestatem Medorum redegit. Quibus nationibus potitus, valida utraque, mox Asiam subegit, aliam deinceps atque aliam invadendo gentem: donec ad Assyrios oppugnandos pervenit, ad eos inquam Assyrios qui Ninum incolebant, quondam omnium principes, sed tunc a sociis per defectionem defertos: alioqui per se bene habentes. Adversus hos expeditione suscepta Phraortes, secundo ac vicesimo quam regno potitus est anno, cum pleraque excercisus parte periit.
103.
Post obitum eius, Cyaxares filius, Deioces nepos, successit: qui digitur multo maioribus suis fortior fuisse, et primus Asiaticos populos in provincias distinxisse, primusque in suum quosque ordinem distribuisse, hastatos, equites, sagittarios: quum prius omnia promiscua fuissent atque implicita. Hic est qui cum Lydis bellum gessit: quo tempore in ipsa pugna dies in noctem est conversus: quique tota supra Halym flumen Asia sibi conciliata, collectis fuis omnibus, copias duxit adversus Nimum, simul et patrem ulturus, et civitatem ipse eversurus. Ipsi porro, Assyriis proelio superatis, Nimum obsidenti ingruit ingens Schytarum ecercitius, duce Schytarum rege Madye Protothyae filio, qui Cimmeriis ex Europa eiectus in Asiam eruperunt: et dum illos fugientes, persequumtur, ita in Mediam penetrarunt.
104.
Est autem a lacu Maetiode ad Phasim usque et Colchos, expeditio viatori iter trigina dierum: e Cochis vero non ita longo perveniti potest in Mediam: sed una duntaxat natio interiecta est, Sapires: qua ubi transierit, continuo occurrit Media. Schytae tamen hac non irruperunt, sed alia via superiore et multo longiore deflectentes, Caucaso monte ad dextram relicto Hic Medi cum Schytis congressi, proelioque fusi, Asiae imoerium amiserunt.
105.
Porro universa Asia potiti, hinc recta in Aegyptum contendunt. Quibus iam Syriam Palaestinam ingressis Psammitichus occurrens Aegypti rex, muneribus precibusque effecit ne ulterius progrederentur. Schytae, ubi retrocedentes in urbe essent Palaestinae Ascalona, bonaque parte Schytharum nullam iniuriam inferente, pauci aliquot relicti Veneris Uraniae fanum depeculareunt, inter cetera (quantum equidem scio) huius deae fana vetustissimum. Siquidem quae in Cypro est eiusdem deae aedes, ex hac prodiit: id quod ipsi etiam Cyprii referentur. Quinetiam illud apud Cythera delubrum Phoenices ex hac Syriae regione orti condiderunt. Ac vero dea ipsa templi spoliatoribus eorumque posteris morbum immisit femineum: quemadmodum et ipsi fatentur Schytiae, se videlicet illo morbo ob id laborare. Et videre licet apud Schytas hunc morbum curantes, quos Enareas apellant Schytae.
106.
Postquam vero iam vigintiocto annis Asiae imperium Schytae obtinuissent, omniaque iam poene ex negligentia licentiaque depopulata essent (nam praeter tributum exactionesque, diripiebant, extorquebantque a quibuslibet quaecunque possidebant) tandem horum potiorem partem Cyaxares atque Medi hospitio acceptam inebriatamque interemerunt. Et sic quidem Medi recuperarunt imperium, receptis iis quibus prius potiebantur, et Nimum expugnarunt: (ut autem ceperint, in aliis mox scripsis indicabo) Assyriosque, excepta Babylonica quapiam portione, subegerunt. Post haec Cyaxares, ubi quadraginta annis una cum Schythis imperasset, vita functus est.
107
Cuius regnum suscepit Astyages filius. Hic filiam sustulit appellavitque eam Mandanen: quae visa est ei per, quietem tantum urinae fundere ut omnem ipsius urbem oppleret, atque universam Asiam inundaret. Quod somnium quum magis, somniorum interpretibus, exposuisset, conterritus est, singula quaeque ab illis edoctus. Ideoque visum hoc reformidans, Mandanen iam viro maturam, nulli Medorum qui ea dignus esset, tradendam statuit, sed Persae cuidam nomine Cambysi, quem compertum habebat familia quidam bona ortum, ceterum ingenio sedato, gerentemque se multo infra mediocris Medi alicuius conditionem.
108.
Eodem quo Cambysi collocaverat filiam anno, visionem alteram vidit: videbatur ei ex genitalibus filiae vitis enasci quae omnem occuparet Asiam. Quod visum quum retulisset ad interpretes somniorum, filiam iam praegnantem et partui vicinam ex Persis accersit, eique quum venisset custodiam apponit, volens quod ille pepetisset interimere. Etenim magi somniorum interpretes visionem illam portendere dicebant Astyagi, prolem filiae pro ipso regnaturam. Hoc igitur observans Astyages, ubi genus est Cyrus, adicto Harpago, familiari suo, et inter Medos fidissimo, atque omnium rerum suarum procuratori, haec inquit, Harpage, negotium quod tibi iniungo cave praetermittas, aut ullo modo exequi supersedeas: neve committas ut alios praeponendo, postea tibi ipsi perniciem crees. Capito quem Mandane peperit puerum, in domumque tuam ferto, atque occidito: postmodum quoquo modo voles ipse sepelito. Cui respondet ille, Neque alias unquam rex huic viro rem iniunxisti ingratam, et in posterum dabimus operam nequid in te delinquamus. Quod si tibi cordi est hoc ita fieri, mea interest id industrie exequi.
109.
Haec quum respondisset Harpagus, eique puer traditus esset ornatus ad necem, contulit se domum, flens: adiensque uxorem, refert omnem habitum secum ab Astyage sermonem. Ad quem uxor, Quid igitur, inquit, facere tibi in animo est? Ego vero (respondet vir) quanquam Astyages mandavit, etiamsi desipiet, peiusque insaniet quam nunc insanit, non tamen eius voluntari parebo, neque ad hanc necem obsequar: idque multis de caussis, tum quod puer ipsi mihi cognatus est, tum quod Astyages grandis natu est, et virili prole orbus: quo defuncto, si tyrannis ad eius perventura est filiam, cuius nunc filium per me interimit, quid aliud restat hinc mihi quam periculum maximum? Enimuero securitatis meae caussa expedit hunc puerum interire, sed per aliquem meorum.
110.
Haec locuutus, e vestigio puncium mittit ad bubulcum Astyagis, quem norat pascorum maxime idoneorum, et montium feris frequentissimorum esse gnarissimum: cui nomen erat Mitradates: cuius contubernalis et eadem conserva erat, nomine Cyno, Graeca lingua, id est canis, Media, Spaco. Nam canem Medi spaca appellant. Locus ubi boum pascaua ille habeat, montium radices erant, ad ventum boream Ecbatanorum, et ad pontum Euxinum. Hoc enim tractu ad Saspires vergente, Media valde montosa est et edita, ac nemoribus frequens, reliqua vero tota admodum plana. Hic itaque accersitus, propere quum venisset, inquit ad eum Harpagus, Iubet te Astyages hunc capere infantem, quen in desertissimo montium exponas, ut celerrime pereat. Et haec ut tibi dicerem mihi iniunxit: Et nisi hunc interemeris, sed aliquo pacto servaveris, pessimo exitio te occubiturum. Cui expositioni infantis inspector ego praepositus sum.
111.
Haec ubi audivit bubulcus, sumpto infante, rediit quam venerat ad bovile suum. Ei, dum in urbem abiit, uxor sua, quae erat praegnans, per totam diem parturiens, e voluntate daemonis enixa est filium. Absente marito utrique mutua tenebantur sollicitudine: hic quidem uxori parturienti metuens, illa vicissim marito timens, proptera quod praeter consuetudinem ab Harpago accersitus esset. Ubi autem reversus assuit, eum uxor, utpote ex improviso cernens, prior interrogavit quid ita studiose ipsum Harpagus accersisset. Cui ille, Uxor, inquit, ubi in urbem veni, et vidi et audivi quod nec visum oportuit nec agi circa dominos nostros. Harpagi domus omnis luctu tenebatur: in quam ego perterrefactus simulatque interii, video puerulum in medio positum, palpitantem vagientemque, auro ac veste ornatum. Eum Harpagus, ubi me vidit, iussit celerrime sumere, atque exponendum asportare, in montem quammaxime feris abundantem: dicens Astyagem esse, qui haec mihi iniungeret: magnopere minatus, nisi ea facerem. Ego acceptum puerum attuli, ratus alicuius illum domesticorum esse, non autem illius generis. Admirabat tamen quod viderem auro vestibusque ornatum: praetera quod planctus manifestus fiebat in Harpagi domo. Atqui inter viam, ex omni oratione famuli qui me extra urbem deduxit, mihique infantem tradidit, percepi eum Mandanes Astyagis natae et Cambysis Cyri geniti esse filium, et ab Astyage iussum interfici: atque is hic est.
112.
Haec loquens bubulcus, puerum detectum ostendit: quem illa intuita procerum ac speciosum, genua viri cum lacrymis amplexa, obsecrat nequa ratione puerum exponat. Hic negare aliter ista fieri posse: superventuros enim ab Harpago speculatores ad rem explorandam: seque, nisi id exequator, miserrime periturum. Mulier ubi id viro non persuadet, Quandoquidem, inquit, te nequeo inducere, quod secundum est facito, si modo necessitas prorsus est aspici puerum dum exponitur. Quoniam ego quoque peperi, peperi autem mortuum: ablatum hunc expone, et istum ex Astyagis filia, tanquam ex nobis genitum, alamus. Ita neque tu iniurius in dominos esse deprehenderis, neque nobis male consulverimus. Nam et hic qui obiit, regale sepulchrum nanciscetur, et iste qui superest, animam non amittet.
113.
Sane quam commode visa est bubulco mulier loqui pro praesenti conditione: atque ita continuo fecit. Igitur quem necaturus attulerat, eum uxori tradidit: Suum autem, qui mortem erat, collocavit in eo vase in quo altero portaverat. Omnique alterius pueri cultu ornatum, in desertissimo monte ecposuit. Ideoque post pueri expositionem, relicto quodam pecunariorum pro se illic vicario, in urbem se contulit, et ad domum Harpagi: aitque sese paratum illi ostendere pueri cadaver. Harpagus, missis suorum satellitum fidelissimis, reem per eos inspexit, ac bubulci filium sepeluit. Et hic quidem infans humatus est. Alterum vero, qui postea Cyrus appellatus est, uxor bubulci sibi sumptum, educavit, imposito alio quopiam ac non Cyrus nomine.
114.
Qui posteaquam decennis fuit, eum res ista quae illi contigit, palam fecit: Ludebat in pago ubi armenta illa erant, et ludebat cum aequalibus in vias: quem inter ludendum ceteri pueri rege sibi elegissent, cognominarum bubulci filium, ipse eos muniis distinguebat: ut alii domorum structores essent: aliis, ut satellites: alii, ut oculus regis esset: alii ut madatorum renunciatur, tanquam suum singulis munus assignans. Horum puerorum quidam consulor Artembaris filius erat, viri inter Medos clari, quem Cyrus, quod imperata non fecisset, iussit ab aliis pueris comprehendi: et quum illi parvissent, multis verberibus affecit. Quae puer tanquam se indigna passus, iniquissimo animo ferens, ubi primum dimissus est, in urbem ad patrem perrexit, et quae a Cyro pertulisset deploravit: non tamen Cyrum nominans (nondum enim eius hoc erat nomen) sed filium bubulci Astyagis. Artembares, ut erat ira percitus, ad Astygaem, ducens filium secum, contendit: et rem intolerandam passum esse inquiens, eiusque humeros ostendens, Siccine indigne (ait) accipimur, rex, a filio bubulci ferui tui?
115.
Audiens haec atque cernens Astyages, volens Artembaris, honoris gratia, ulcisi puerum, iussit accersi bubulcum et filium. Qui quum ambo adfuissent, intuens in Cyrum Astyages, Tunc (inquit) hoc tali patre genitus ausus es huius filium, viri apud me primarii, tam indignis concidere verberibus? Cui ille, inquit, here, huic ego iure faci. pueri enim pagani, quorum hic unus erat, me regem suum ludentes constituerant: quippe qui videbat eis ad hoc maxime esse idoneus. at iste, quum ceteri pueri iussis obtemperarent, audiens dicto esse nolebat, ac me nihil faciebat: propter quod poenas dedit. Quod si ego propterea ullo malo sum dignus, hic tibi praesto sum.
116.
Haec loquente puero, subiit Astyagi agnitio eius, visaque est figura oris referre repraesentare ipsum, et gestus esse liberalior, et tempus expositionis cum pueri aetate congruere. His perculsus Astyages, aliquandiu sine voce mansit. visque tandem ad se reversus, volens a se Artembarem dimittere, ut bubulcum submotis arbitris rimaretur, Ego (inquit) Artembares, efficiam ut filius quoque tuus ob hoc nihil conqueri possent. Dimisso igitur Artembare, et eius iussu per samulos Cyro introducto, bubulcum (qui solus erat relictus) percontatur unde puerum accepisset, quisve ei tradisset. Ille ex se genitum respondere, et genitricem eius apud se esse. Astyages dicere, non bene sibi illum consulere qui cuperet ad ingentes devenire necessitates. Simulque haec dicens, satellitibus innuit ut caperent ipsum. Hic autem ad necessitates redactus, ita demum rem patefecit: ab initioque exorsus, vera referendo, descendit ad preces et petendam sibi veniam.
117.
Bubulco veritatem eloquuto, Astyages pauciora iam verba fecit: sed Harpagum, cui valde succensebat, vocari a satellitibus iussit. Quem, ubi adfuit, percontatur Astyages, Harpage, qua nece interemisti quem tibi tradidi puerum e filia mea genitum? Harpagus (ut vidit pastorem interesse) noluit tergiversari mendacio, ne argumentis convinceretur: sed ita respondit, Ego, posteaquam infantem accepi, rex, cogitavi quo pacto ex animi tui sententia facerem: et tamen, quum apud te innoxius extitissem, ne forem aut filiae tuae aut tibi ipsi carnifex. Eoque ita statui agendum: Accersito huic bubulco infantem tradidi, inquens te esse qui iuberes illum interfici. In quo dicendo mentitus non sum. Tu enim ita praeceperas. Atque, huic, dum puerum trado ex tuo precepto, iussi exponeret in deserto monte, perstaretque in eo observando tantisper dum expirasset: comminatus isti extrema quæque nisi haec effecta reddidisset. Ubi hic fecit imperata, et infans obiit, missis eunuchorum fidissimis, rem cognovi, et per eosdem mortuum sepelivi. Ita res habet, rex: atque hac morte defunctus est puer.
118.
Et Harpagus quidem directam habuit orationem. Astyages autem dissimulata qua illi insensus erat caussa, ob id quod contigerat, primum rem ei ennarrat quemadmodum ipse ex bubulco audierat: deinde ea narrata, eo devenit ut dicerer, Quod puer vivit, et quod accidit, bene habet. De eo enim (inquit) quod in hunc puerum factum erat, valde laborabam, et a filia mea insimulatus, haud leviter ferebam. Igitur in bonum conversa fortuna, tum filium tuum mitte ad puerum hunc qui recens venit: tum vero ad cenam mihi adesto. siquidem constitui pro recepto filio diis quibus honor hic convenit, sacrificare.
119.
Harpagus, quum haecaudisset, adorato rege, ac sibi maiorem in modum gratulatus quod peccatum suum commode cessisset, et propter fortem prosperam ad convivium vocaretur, domum abiit. Quam ingressus, properanter filium, qui ipsi unicus erat, tredecim circiter natum annos, mittit domum Astyagis, iubens exequi quaecunque ille imperaret. Ipse gestiens, quid sibi successisset uxori exponit. Eius porro filium, ubi advenit, Astyages iugulatum et in frusta concisum partim torruit, partim elixavit, et probe conditum, paratum habuit. Dehinc sub horam cenae, postquam adfuerunt cum ceteri convivae, tum vero Harpagus, convivis quidem aliia atque ipsi Astyagi mensae appositae sunt ovilla refertae carne: Harpago autem, praeter caput et manus extremas ac pedes, reliquis filii sui partibus. nam illa in canistro operta, separatim reposita erant. Eum autem, postquam satis depastum illo cibo putavit Astyages, interrogat nunquid sit illis oblectatus epulis. Se vero valde oblectatum dicenti Harpago, ii quibus negotium erat datum, adferunt caput filii cum extremis manibus ac pedibus tectum: et adstantes iubent detegere, ac sumere quod vellet ex eis. Harpagus obtemperans, ubi detexit, cernit reliquias filii. non tamen eo spectaculo consternatus est, sed apud seipsum mansit. Et percontanti Astyagi nunquid agnosceret cuius ferae carne pastus esset, se agnoscere respondit: sibique quicquid rex ageret, placere. Hoc reddito responso, receptisque reliquiis carnium, domum abiit, eas (ut ego opinor) illic collectas humaturus.
120.
Et Harpagum quidem hac ultione Astyages prosequutus est. De Cyro autem deliberans, eosdem ex magis accersivit qui fuerant ipsius somnium sic interpretati. Postquam venerunt, sciscitatur eos quid censeant de visione sibi agendum. Illi necesario fore inquiunt ut puer si superestes esset, nec hactenus periisset, regnaret. Atqui puer et vivit et incolumis est, (Astyages excepit) et quum ipsum ruri agentem pueri eius pagi, regem delegissent, quae faciunt qui revera sunt reges, ea omnia hic fecit. Nam satellitibus, ianitoribus, internunciis, ac ceteris muneriis institutis, imperium exercuit: quae vobis quonam videntur spectare? Si superest puer (Magi respondent) atque regnavit nulla ex providentia, confidito ob id, ac bono sis animo, iam non eum regnaturum iterum. Nam quaedam vaticinationes nostrae in exigua reciderunt, et velut insomnia in imbecillum quiddam tandem redactae sunt. Ego (inquit Astyages respondens) istius vestrae, magi, fere sum sententiae, me somnio esse defunctum, puero iam rege nominato, nihilque mihi amplius eum esse reformidandum. Vos tamen probe considerantes, quaenam futura sint et meae domui et vobis tutissima consulite. Ad haec magi, Nostra etiam, rex, (inquiunt) magni interest, tuum stare principatum: qui si immutetur, et ad hunc puerum qui Persa est transeat, nos quoque qui Medi sumus in servitutem redigemur apud Persas, et extranei nullius erimus pretii: te vero regnante, cuius populares sumus, tum ex parte imperamus, tum magnos apud te honores obtinemus. Quo magis per nos et tibi et regno tuo prospiciendum est: et nunc, siquid cerneremus quod timendum esset, tibi aperiremus: verum quum in rem frivolam nunc evaserit somnium, et ipsi confidimus, et te itidem confidere iubemus, et hunc ablegare puerum ab oculis tuis in Persidem ad parentes.
121.
His auditis Astyages, gavisus est: accitoque Cyro haec inquit, Fili, quum ego propter quandam haud sanam somnii visionem in te fuissem iniurius, tuo tamen ipsius fato superestes es. Nunc itaque laetus ad Persas ito cum iis quos ad te deducendum mittam. Eo perveniens, parentes tuos offendes: non qualis est Mitradates bubulcus, et matrem, non qualis est uxor eius.
122.
Haec loquutus Astyages, Cyrum dimittit. Quem ad domum Cambysis reversum, acceperunt sui parentes, et audita re vehementer amplexati sunt, ut quem statim mortem crediderant. Sciscitabantur igitur quonam modo superestes esset. Hic se vero ait eos antea non novisse, et ob id maxime errasse. Inter viam tamen omne suum infortunium audisse. Credidisse enim se bubulci Astyagis esse filium: verum in illo itinere omnem rem gestam, ab iis qui ipsum deduxerant accepisse. Commemorabat autem se ab uxore bubulci fuisse educatum, semper eam laudibus prosequens, ita ut in omni eius sermone esset Cyno. Quod nomen accipientes eius parentes, (ut magis divinitus videretur Persis filius suus fuisse servatus) divulgarunt, a cane Cyrum, quum esset expositus, educatum unde haec fabula emanavit.
123.
Ubi Cyrus in virilem adolevit aetatem, et inter aequales virilissimus evasit et idem dilectissimus, constituit Harpagus ad eum dona mittere, Astyagis ulciscendi cupidus. Nam per sese, qui privatus esset, non videbat futuram de Astyage vindictam: sed Cyrum cernens adultum, cuius casus suis assimilabat, sibi socium comparabat. Praetera vero haec ab eo facta erant. Quum esset acerbus Astyages in Medos, Harpagus singulis quibusque eorum se insinuans primoribus, persuadebat oportere Astyagem a regno summoveri, Cyro delecto. Harpagus, his transactis ac paratis, ita demum volens Cyro apud Persas agenti suam aperire sententiam, quum aliter non posset, utpote itineribus custoditis, huiusmodi rem comminiscitur: Exenterato quem solerter obtinuerat lepore, ut nihil omnino rescinderetur, indidit libellum in quo que libuit conscripserat: resutoque ventre, leporem una cum retibus tradidit venatori quidam suorum domesticorum fidissimo: misitque ad Persas, praecipiens, suo ore, quum daret leporem, Cyro diceret ut ipse suis manibus aperiret, idque sine arbitris faceret.
124.
Haec exequuto nuncio, Cyrus acceptum leporem aperuit, inventumque libellum qui in eo inerat, legit, in haec verba: Fili Cambysis, quem dii respiciunt (nam aliter nunquam in tantum fortunae pervenisses) ulciscere nunc Astyagem tuae necis autorem. Quoniam ex huius tu quidem studio perieras, deorum tamen beneficio et meo superestes es. Quae omnia quemadmodum circa te gesta sunt, opinor te olim iam rescivisse: et item, qualia ego ab Astyage passus sim quod te non occidissem, sed bubulco tradidissem. Nunc, si mihi auscultare vis, omni tu cui Astyages imperat regioni imperabis. Quum enim Persis ut deficiant persuaseris, expeditionem adversus Medos suscipe: utpote ad votum tibi re successura, sive ego dux ab Astyage ad tibi occurrendum creatus fuero, sive alius quispiam Medorum illustrium. Horum enim primi quique ab illo ad te deficientes, Astyagem conabuntur evertere. Tanquam igitur cuncta tibi sint hic in expedito, ista exequere sine mora.
125.
Cyrus, his auditis, considerebat quonam solertissimo modo Persas induceret ad rebellandum. Cogitando tandem comperit hunc esse appositum, ut ita faceret: Scripto libello de iis quae volebat, concilium Persarum coegit. Deinde resignato libello atque lecto, ducem se inquit Persarum ab Astyage esse designatum. Et nunc Persae (ait) edico vobis ut praesto mihi sitis cum singulis falcibus. Hoc Cyrus Persis praecepit: quorum complura sunt genera. Eorum quaedam Cyrus congregavit, et a Medis ad deficiendum induxit, sub quibus alia omnia. Ea autem haec sunt, Arteatae, Persae, Pasargadae, Meraphii, Masii. Sed horum Pasargadae sunt praestantissimi, in quibus et Achaemenidarum cognatio est, unde reges Persidae sunt oriundi. Alii Persai hi sunt, Panthelaeii, Derusiaei, Germani: atque hi omnes, aratores. Alii vero, pecuarii, Dai, Mardi, Deropici, Sagartii.
126.
Ubi cuncti adfuerunt habentes quod eis erat praeceptum, ibi Cyrus iubet locum quendam dumosum (erat in Perside is locus circiter decem et octo aut viginti stadiorum) totum detergant intra diem. Quo labore perfunctus Persis, iterum praecipit in posterum diem ut lauti adsint. Interim coactos in unum caprarum, ovium, boum greges patris sui mactat atque apparat, tanquam Persarum exercitum accepturus vinoque ac cibariis quam lautissimis. Postero die ubi convenerunt Persae, iubet eos discumbere in prato atque epulari. Deinde caenatos interrogat utrum pridianam an praesentem conditionem praeoptarent. Illis respondentibus, multum esse inter haec duo intervalli: pridianam enim omnia mala habuisse, praesentem vero omnia bona habere: excepit Cyrus, et omnem rem denudavit, inquiens, Viri Persae, ita res vestrae habent: volentibus vobis mihi obtemperare, et haec et alia infinita commoda aderunt sine ullo servituris labore: nolentibus vero, innumerabiles, quales hesternae, aerumnae. Nunc itaque obtemperando mihi, efficianimi liberi. nam et divina quadam sorte ipse genitus haec bona videor in manus vestras esse allaturus, et vos non arbitror inferiores esse Medis, cum in aliis tum vero in bellicis rebus. Quae quum ita sunt, rebellate quamprimum ab Astyage.
127.
Persae, ut qui iampridem dedignarentur parere Medis, nacti praesidem, libenter se in libertatem vindicarunt. Haec moliri Cyrum Astyages quum accepisset, misso nuncio accersiit. Iste nuncium iubet renunciare, se prius illuc venturum quam Astyages ipse velit. His auditis, Astyages Medos cunctos armat, hisque adverso numine Harpagum praeficit, oblitus eorum quae illi fecisset. Comparato exercitu, ubi Medorum copiae cum Persicis proelium conseruerunt, quicunque eorum sermonis Harpagi erant expertes, proeliabantur: qui vero participes, ad Persas transibant. Plerique de industria ignaviter agebant, fugamque faciebant.
128.
Dilapso turpiter Medico exercitu, Astyages ut primum rem cognovit, minitans Cyro, inquit, Ne sic quidem Cyrus gaudebit. Hactenus loquutus, ante omnia eos magos somniorum interpretes qui suasissent ipsi Cyrum dimittendum, patibulis affigit. Deinde reliquos Medorum qui in urbe erant, adolescentes pariter et senes, armat. Quibus eductis, cum Persis confligens fugatur: vivusque capitur, amissis quos eduxerat Medis.
129.
Ei captivo astans Harpagus insultavit, cumque dicteriis lacessivit, cum alia quae homini dolerent, dicens, tum vero percontando eum de cena sua in qua ille ipsum carnibus filii pavisset: quoniam regnum eius ad servitutem decidisset. Eum intuens Astyages vicissim interrogat nunquid ipsius foret Cyri opus. Harpagus vero, suum esse dicere: idque merito, quoniam ipse ad Cyrum scripsisset. Tum Astyages eum improvidissimum atque iniquissimum omnium hominum compellavit. Improvidissimum quidem, quod, si facultas est ei aderat ut rex efficeretur, alteri tribuerit imperium, si modo illa per ipsum gesta essent: iniquissimum vero, quod cenae caussa Medos in servitutem redegisset. Si enim opportebat omnino eum comparare alteri regnum, nec sibi habere, fatium futurum fuisse Medorum alicui id bonum comparare quam Persarum. Nunc Medos, qui huius peccati affines non extitissent, ex dominis factos esse servos: et Persas qui fuissent hactenus servi, nunc dominos effectos esse Medorum.
130.
Hunc in modum Astyages, quum quinque et triginta annos, regno amotus est: ob cuius acerbitatem Medi subiecti fuere Persis centum ac duodetriginta annos, omnis supra Halym fluvium Asiae dominati, excepto tempore quo Scythae regnaverunt. Iidem sequentibus temporibus, quum horum factorum paeniteret, a Dario defecerunt: sed proelio victi, iterum subacti sunt, Persaeque qui tunc cum Cyro adversus Astyagem rebellaverunt, deinceps Asiae imperitaverunt. Cyrus nullo alio malo afficiens Astyagem, penes se habuit quo ad vita excessit. Ita Cyrus genitus educatusque, regno potitus est. Et mox Croesum iniuriae illatorem subegit, quemadmodum a me superius commemoratum est. Quo subacto, ita omnem Asiam adeptus est.
131.
Porro ritus quibus utuntur Persae, tales esse comperi. Neque statuas, neque templa, neque aras extruere consuetudo est, quinimmo hoc facientibus insaniae tribuere, ob id (ut mea fert opinio) quod non, quemadmodum Graeci, sentiunt deos ex hominibus esse ortos. Moris habent, editissimis quibusque conscensis montibus, Iovi hostias immolare, omnem gyrum caeli, Iovem appellantes. Soli Lunaeque sacrificans, et telluri, igni, aquae, ventis: hisque solis sacra faciunt iam inde ab initio. Uraniae quoque sacrificant, sic nimirum ab Assyriis Arabibusque edocti. Vocant autem Assyrii Venerem Mylittam, Arabes eandem Alittam appellant, Persae Metram.
132.
Sacrorum autem ritum circa hosce iam dictos deos huiusmodi quondam instituerunt. Persae quippe sacrificaturi, nec aras erigunt, neque ignem incendunt prorsus, sed neque libamentis utuntur, aut tibiis, infulisue, aut molis verum, ut quisque divis hisce sacra facere statuit, in locum mundum victimam sistens, deum illum implorat, myrto maxime cinctam gestans tiaram. Sacrificans autem, non pro se solo privatimque vota nuncumpat, sed communiter universis Persis bene precatur. in primis quidem regi: quoniam inter Persas omnes idem quoque comprehenditur. Ubi vero iam in minutas portiunculas membratimque hostiam conscidit, carnibus elixis herbam substernit quam mollissimam, maxime trifolium. Huic impositus carnibus, magus astans, theogoniam accinit siquidem hanc illi dicunt esse incantationem efficacissimam. Citraque magum nullum illis fit legitimum sacrificium. Mox sacrificus sublatis carnibus utitur in quencuncque usum ille fert animus.
133.
Ex omnibus diebus praecipue colendum censent suum quique natalem: nimirum hoc die plus alias aequum censentes ciborum apponere. Et ditiores, integros boues, camelos, equos, asinos, eosque in fornacibus tostos, isto die in mensam apponunt: pauperes natalem minoribus pecoribus honorant. Cibis autem utuntur perpaucis, bellariis multis, neque iis admodum bonis. Hinc est quod Persae dicunt, Graecos pastos iam demum esurire amplius. Nempe ipsis a cena cibi apponuntur pretii nullius, et siquid apponatur, non cessant quin edant. Vinum largius illis apponitur. Eisdem nec vomere coram, nec urinam facere licet: quae etiam nunc ita observantur. Poti, de rebus maxime feriis consultare consueverunt. Nam siquando ipsis consultandum videtur, tum postera die ieiunant, proponit que is qui edibus illis in quibus forte consultatur praeest: et, si plaquerit, atque ieiunaverint, utuntur ipso: sin minus comprobetur, abrogant: et de quibus ieiuni, deliberaverint, de eisdem poti pronunciant,
134.
Quum in via invicem sibi occurrunt, ex hoc quis cognoscat an pares sint: nam salutationis loco se mutuo osculantur. Quod si alter fuerit inferior paulo, malas osculantur duntaxat: sin autem alter fuerit multo ignobilior, prostratus adorat honoratiorem. In primis autem illis observant reverenter qui proxime habitant: secundas tribuunt iis qui a primis proximi: atque sic deinceps progredientes, quo viciniores, hoc arctiori necessitudine iunctos existimant: se nimirum omnium longe optimos arbitrantes: alios vero, quo remotius dissiti sunt, hoc a virtude magis esse alienos. atque illos demum secundum dictam proportionem pessimos esse colligentes qui a Persis absint quam remotissime. Sub Medis imperium obtinentibus, pleraeque nationes quoque imperitabant: sed quibus omnibus praeerant Medi. Iidem et affines perinde atque Persae colunt. Quae gens imperii curam gerens, late progressa fuit.
135.
Externorum autem morem Persae maxime omnium hominum sunt studiosi. nam et Medicam vestem propria elegantiorem arbitrantes, gestant: et in pugnis thorace utuntur Aegyptio. Quin voluptatibus etiam omnis generis quas semel rescire potuerunt, frui student. A Graecis edocti puerorum quoque indulgent amoribus. Virgines multas ducunt uxorum loco, sed multo plures pallaca habent.
136.
Secundum bellicam fortitudem potior ducitur numerosae sobolis procratio: et illi qui quam quam plurimos liberos ediderit, huic rex tanquam strenuum quippiam praestiterit, singulis annis munera mittit. Liberos suos, a quito anno incipientes usque ad vicesimum, tribus duntaxat instituunt, equitare, arcu sagittas excutere, vera loqui. Ante quinquennium filius in conspectum patris non venit, sed apud feminas degit. Quod ea gratia sic sit ut si inter educationem decedat, nullam haec prolis iactura patri afferat molestiam.
137.
Equidem hunc morem laudo: laudo item illum, ne ob unam tantum culpam liceat vel ipsi regi occidere quempian, neque alicui aliorum Persarum atrocius aliquid in familiam suam exercere ob unum solum delictum: sed expendere iubetur quisque, si plura ac magna patrarit, atque tum demum iusta utatur indignitatione. Suum autem patrem aut matrem aiunt neminem unquam occidisse: verum quotque horum forte acciderunt, omni necesitate excussa, hos tandem deprehendos tradunt aut supditios, aut spurios. Quippe verisimile nequaquam videri aiunt ut is qui verus parens sit, a proprio filio interimatur.
138.
Quaecunque apud eos fas non est facere, ea nec dicere. Turpissimum apud eos ducitur, mentiri: secundo loco, aes alienum debere, cum ob alius multas caussas, tum quod necessum sit eundem quod debet, mendacio quoque obnoxium esse. Siquis e civibus lepra aut vitiligine infectus sit, huic in civitatem accedere non conceditur, neque cum aliis Persis consuetudinem habere. Dicunt enim hos morbos illis immissos quod in solem peccaverint. Externum vero qui iisdem correptus fuerit, e regione sua exigunt: atque ob eandem caussam albas columbas in regionem illam afferunt. In flumen nec immeiunt, nec inspuunt, nec manus abluunt, nec denique simile quipiam faciunt, sed flumina inter omnia religiosissime colunt.
139.
Hoc quoque Persis accidit peculiare, quod quanquam illos lateat, nobis minime est obscurum: nempe quacuncue apud illos nomina vel corporis vel magnificentiae sunt similia, ea omnia in eadem terminari littera, quam Dores san appellent, Iones sigma. Et, si animadvertas attentius, deprehendes nomina Persarum non quaedam, sed omnia similiter claudi.
140.
Equidem haec probe sciens de Persis possum indubitato affirmare: at ista quae de mortuis produntur, obscuriora, neque perinde certo: cadavera videlicet defunctorum Persarum non prius humari quam aut ab alite aut cane trahantur. Magos tamen sat scio haec factitare: quandoquidem aperte faciunt. Persae igitur mortuum cera involuentes in terram condunt. Magi vero cum ab aliis hominibus tum a sacerdotibus Aegyptiis differunt. Siquidem hi nullius animantis occisione se polluunt praeter ea duntaxat quae diis immolant: Magis suis ipsorum manibus, excepto homine atque cane, quidvis occidunt: immo hoc palmarii loco ducunt, si formicas serpentesque, et breviter reptilia atque volatilia plurima necaverint. Atque de horum ritibus hunc in modum dictum sit: nos ad institutam narrationem recurrimos.
141.
Porro Iones atque Aeoles, ubi audierunt Lydos citra negotium a Persis victos, legatos Sardis miserunt ad Cyrum, ultro postulantes ut iisdem conditionibus eos admitteret quibus Croesi subiectos in ditionem accepisset. Verum Cyrus ad eorum postulata per huiusmodi similitudinem atque apologum respondit, Tibicen, inquens, quidam ubi pisces in mari conspecsisset, canere tibia coepit, ratus nimirum eos ad cantus suavitatem in terram progressuros: at spe sua frustratus, misso in mare verriculo, ingentem piscium vim complexus est traxitque. Et quum palpitantes cerneret in ficcio, dixit ad pisces, Temperate, inquit, nunc mihi quaeso a saltationibus: quando non libuit vobis me canente saliendo progredi. Quae verba Cyrus Ionibus Aelibusque ideo dixit, ad amicitiam invitante, et flagitante ut a Croeso rebellarent, constanter recusaverant: ac tum demum, rebus non ex sententia succedentibus, parati essent Cyri imperata facere. Hac occasione ira commotus, dicto responso eos dimisit. Iones, his auditis, ad suas quique civitates revertuntur, moeniaque communiunt. Congregabantur autem in Panonio alii omnes, praeter Milesios. Quippe cum his solis foedus inierat Cyrus, iisdem conditionibus quibus et Lydos receperat. Porro reliquis Ionibus communi sententia videbantur legati in Spartam mittendi, qui simul et praesentem rerum statum nunciarent et auxilium rogarent.
142.
Iones vero illi ad quos Panonium quoque pertinet, civitates habent cum coeli bonitate, tum montium commoditate omnium optime sitas quas nos noverimos, adeo ut neque superior regio, neque inferior, neque ea quae orientem nec quae occidentem spectat plaga, Ioniam hac in parte aemulari possit. Siquidem haec vel frigore riger, vel premitur aquis: illa rursus calore ac situ squalet. Lingua utuntur non eadem, sed eius quatuor proprietates ducunt. Miletus, prima apud ipsos civitas, ad meridiem vergens. Post hanc Myuset Priene hae in Caria sitae sunt, eadem lingua vetentes. Illae vero in Lydia, Ephesus, Colophon, Lebedus, Teos, Clazomenae, Phocea, quem cum iam dictis civitatibus, quantum ad linguam attinet, non conveniunt, inter se tamen eadem sonant lingua. Reliquae sunt tres civitates Ionicae, quarum duae insulas habitant, Samum videlicet et Chium: tertia in continenti sita, Erythrae. Ex his Chii et Erythraeii eandem sermonis proprietatem sibi vendican: Samii vero ab his discrepantes, propriam quandam receperunt loquendi formam. Atque hunc in modum quatuor omnino linguarum fiunt proprietates.
143.
Ac vero ex iisdem Ionibus Milesii erant qui cum Cyro metus praetextu foedus pepigerant. Insularibus autem nihildum gravis fuit metuendum, quod Persis Phoenices nondum essent subiecti, et ipsi Persae navigiis non uterentur. Porro hi non aliam ob caussam ab Ionibus defecerunt quam quod cum imbecilles essent omnes alii Graeci, tum Iones oppido quam infirmissimi, et nullius propemodum momenti.